Archeanassa

Latinitas bona
E Vicipaedia

Archeanassa seu Archaeanassa (Graece Ἀρχεάνασσα, Ἀρχαιάνασσα), Colophone nata, fuit hetaera vel meretrix quae Athenis habitavit saeculo V a.C.n. exeunte. Si fontibus de vita Platonis credimus, philosophus ipse Archeanassam (iam vetulam) valde amavit et ad eam epigramma quattuor versuum dicavit.

Epigramma citant et Diogenes Laertius qui vitam Platonis narrat, et Athenaeus qui indicem meretricum celebriorum instruit.[1] Idem carmen, lectionibus perpaucis differentibus, reperitur et in Anthologia Palatina; ibi autem minime Platoni sed Asclepiadi adscribitur.[2] Eruditi hodierni attributionem Platonis praeferunt.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Diogenes Laertius, Vitae philosophorum 3.31; Athenaeus, Deipnosophistae 589c
  2. Anthologia Graeca 7.217
  3. E.g. Ernestus Diehl, Anthologia Lyrica Graeca fasc. 1 (1954) p. 104 ("Plato. 8"); D. L. Page, Epigrammata Graeca (1975) p. 49 ("Plato. IX")

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ludwig in Greek, Roman and Byzantine Studies vol. 4 (1963) pp. 63-68