Aquilo (Kalevala)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina nondum stipula est. Oportet intra sex menses corrigatur. Etiam in minimis apud Vicipaediam paginis necesse est contineantur:

Titulus in primo exordio typis crassioribus repetitus
Comprehensio (200 vel plurium litterarum) quae rem apte describat
Nexus extra-Vicipaedianus (sive et fons bibliographicus) qui et titulum et rem ipsam satis corroboret
Nexus interni caerulei ex hac pagina et in hanc paginam ducentes; categoriae caeruleae (quibus absentibus formula {{Dubcat}} ponatur); pagina annexa apud Wikidata (aut formula {{Nexus absunt}})
Cetera hac encyclopaedia digna, velut descriptio (explicationes, historica, exempla); imago necnon titulus suffixus; ceteri nexus externi siqui utiles sint; bibliographia.

Interpretationes vernaculae

Aquilo[1] (Finnice: pohjola, a pohja 'septentrio') locus in mythologia Finnica, regio arctoa, quae in mundo Kalevalae est terra Lapponum.

In vero mundo, hic Aquilo partes Lapponiae Caianiaeque antiquas comprehendit. Aquilo ut locus mythicus est fons malorum, terra borealis semper frigida et tenebrosa. Morbus et gelu ab hoc Aquilone deducuntur. Aquilo inimicus est terrae Väinölensi Kalevalanorum.

In mytho, Domina Aquilonis Louhi est, saga mala potestate magna. Seppo Ilmarinen faber magnus Samponem iussu Louhis fabricatur quem quasi dotem pro filia ei affert. Sampo mola copiae est tamquam Cornucopia, quae molit copiam Aquiloniales. Operculum molens est symbolus caeli, stellis variegatum, quod circum axem orbis terrarum volvit. Alii homines Kalevalenses filias Aquilonis petunt, sicut Lemminkäinen fortis et Väinämöinen sapiens magnus. Louhi alia miracula ab eis postulavit, exempli gratia Cygnum amnis Mortis sagitta transfigere. Quando procus denique filiam assecutus est, nuptiae et compotationes et dapes in atrio magno Aquilonis fuerunt.

Fundamentum axis mundi erat radix huius "arbor mundi," secundum mythologiam Finnicam, super horizonte septentrionali, in Aquilone. Fabricatio et reconditio Samponis et copiae a Louhe saga in monte magno in plagis tenebrosis Aquilonis; pugna et bellum ab homines meridionalibus in Samponem liberandum et appropriandum; et fragor subsequens Samponis et amissio operculi (qui fragor arboris mundi in polo septentrionali significat) magnam partem Kalevalae simul constituunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)