Appomattox Court House

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Domus McLeanana, ubi Robertus E. Lee generalis se et Exercitum Virginiae Septentrionalis mense Aprili 1865 dedidit. Photographema Timothaei H. O'Sullivan.

Appomattox Court House ('Basilica Appomattoxensis') est locus in Virginia ubi Robertus E. Lee generalis Confoederatus se et Exercitum Virginiae Septentrionalis Ulixi S. Grant imperatori Unionis die 9 Aprilis 1865 in domo Wilmer McLean dedidit, Bellum Civile Americanum efficienter finiens.

Situs anno 1940 in Indice Monumentorum Nationalium in Civitatibus Foederatis, et anno 1954 in Indice Locorum Systematis Saeptorum Nationalium inscriptus est. Hoc saeptum quinque chiliometra ad orientem Appomattox Virginiae invenitur, ubi nova basilica Appomattoxensis nunc patet.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Appomattox Court House National Historical Park, Virginia. 1980. Handbook 109. Vasingtoniae: National Park Service.
  • Kent, Zachary. 1987. The Story of the Surrender at Appomattox Court House. Sicagi: Children's Press. ISBN 0516047329.
  • McPherson, James M. 1988. Für die Freiheit sterben: Die Geschichte des amerikanischen Bürgerkriegs. Monaci et Lipsiae. ISBN 3471781781.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Saeptum Historicum Nationale Basilicae Appomattoxensis spectant.