Jump to content

Apparatus Golgianus

E Vicipaedia
Schema rationis secretionis a reticulo endoplasmatico ad apparatum Golgianum. 1 Nucleus, 2 Nucleus cellulae, 3 Reticulum endoplasmaticum granulosum, 4 Reticulum endoplasmaticum leve, 5 Ribosoma apud r.e. granulosum, 6 Proteina quae transportantur, 7 Vesiculae proteina transportantes, 8 Apparatus Golgianus, 9 Superficies citerior apparatus Golgiani, 10 Superficies ulterior apparatus Golgiani, 11 Cisternae apparatus Golgiani.

Apparatus Golgianus[1] sive complexus Golgianus[2] sive apparatus reticulatus internus[3] seu complexus golgiensis[3] est organellum plurimarum cellularum eucaryoticarum[4], nam tum in animalibus cum in plantis (quibus plures sunt et dictyosomata appellantur) invenitur. Anno 1897 a Camillo Golgi medico Italo repertus est, cui nomen organelli dicatum est. [5]

Apparatus Golgianus macromoleculas proteina et lipida post synthesin (quae in reticulo endoplasmatico fit) et ante dimissionem mutat, et digerit, et conligit. Complexus Golgianus magni momenti est in proteinis tractandis et secernendis.

  1. Ephemeridis vocabularium botanicum
  2. Purpureofili apyrenoidigeri descriptio
  3. 3.0 3.1 International Committee on Veterinary Histological Nomenclature (1994). Nomina Histologica. Turici/Ithacae/Novi Eboraci
  4. Pavelk M, Mironov AA (2008). The Golgi Apparatus: State of the art 110 years after Camillo Golgi's discovery. Berlin: Springer. ISBN 3-211-76309-0 
  5. Fabene PF, Bentivoglio M (October 1998). "1898-1998: Camillo Golgi and "the Golgi": one hundred years of terminological clones". Brain Res. Bull. 47 (3): 195–8 

Nexus interni


stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!