Antonius Sexagius
Appearance
Antonius Sexagius, sive vulgò Antoon van T'Sestich (mortuus 10 Septembris 1585) fuit iurisconsultus atque vir litteratus Brabantinus.
Vitae cursus
[recensere | fontem recensere]Antonius Sexagius officium implevit advocati apud Magnum Consilium Mechliniense, quod supremum tribunal erat provinciarum Belgicarum situm in urbe Mechliniae, quâ in urbe die 10 mensis Septembris anno 1585 e vitâ exiit.
Eius scripta
[recensere | fontem recensere]Sexagius praecipuè innotuit propter librum de rectâ Belgici sermonis ratione scribendi, cui titulus De orthographia linguae Belgicae, sive de rectâ dictionum Teutonicarum scriptura, secundùm Belgarum, praesertim Brabantorum, pronuntiandi usitatam rationem, Lovanii, apud Ioannem Masium, auctore Antonio Sexagio, anno 1576.[1]
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Lodewijk Willem Schuermans, "Antonius Sexagius et het geslacht van Tsestich." In De Vlaamsche School, series anni undecimi, anno 1865. Textus interretialis.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Antonius Sexagius" apud DBNL