Antonius Rivas Palacios

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Antonius, vulgo Antonio Rivas Palacios (Iturbe in urbe die 8 Novembris 1963 natus) est legatus et politicus Paraquariae.

Alumnus est universitatis nationalis Assumptionis et universitatis liberae Bruxellensis. Minister vicarius rerum externarum annis 2007-2008 et 2012-2013, legatus ad Aequatoriam ab 2010 usque in 2012, legatus iuxta regimen Hispanicum ab anno 2014 meruit. Die 31 Iulii 2019 minister a rebus externis factus est, praeside Mario Abdo Benítez.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]