Antonius Mazzi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Antonius Mazzi
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 30 Novembris 1929; Verona
Patria: Italia

Officium

Consociatio

Antonius Mazzi (Veronae natus die 30 Novembris 1929) est presbyter, educator, scriptor Italicus Congregationis Pauperum Servorum Divinae Providentiae sodalis, qui, postquam diu in paedagogiae psychologiaeque studia in Italia et peregre incubuit, annis saeculi vicesimi octogenariis communitatem, vel potius rete communitatum (plus quam triginta numero), educatorum et psychotropicis in primis addictorum hominum, plerumque iuvenum, hoc consilio condidit, ut hi aptis curis iuvarentur atque vitae sane in hominum societate agendae restituerentur. Nomen Exodus tali communitatum consociationi inditum est.

Saepe Antonius Mazzi de suis inceptis praeterea deque rebus socialibus atque religiosis inter emissiones televisificas est locutus nec non in ephemeridibus ac periodicis scripsit. Ei etiam diarium scholare ascribatur, cuius index Tremenda (subaudiatur voglia di vivere) Italice sonat, Latine scilicet "tremenda vivendi voluntas", domus editoriae typis editum cum opere fundato Exodus coniunctae, cui nimirum nomen est Tremenda Edizioni.