Antonius Furetière

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Antonius Furetière

Antonius vulgo Antoine Furetière (natus Lutetiae die 28 Decembris 1619; mortuus ibidem die 14 Maii 1688) fuit clericus, poeta, scriptor mythistoriarum et lexicographus Francogallus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Electus est academicus anno 1662, sed anno 1685 abditus est quia dictionario Academiae lentissime progrediente consilium ceperat proprium glossarium conscribere, quod duobus annis post mortem e prelo exiit. Rex Ludovicus XIV, qui expulsionem ex Academia numquam accepit, Academiae cathedram vacantem declaravit et, Furetière vivente, nemini tribuit.

Advocatus fuit, postea clericus et abbas. Saturas prosa versibusque pepigit, praesertim contra auctores glossarii Dictionnaire universel de la langue française cui incepto notiones suas dederat. Cum lexicographi autem saepe academici essent, expulsionem istius anno 1686 machinabantur et effecerunt. Lexicon citatum anno 1690 in Batavia vulgatum est.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • L'Énéide travestie ("Aeneis parodica" 1648-1653)
  • Poésies diverses (1655)
  • Nouvelle allégorique ou Histoire des derniers troubles arrivés au royaume d'Éloquence (1659)
  • Le Voyage de Mercure (1659)
  • Le Roman bourgeois (1666)
  • Essay d'un dictionnaire universel (1684)
  • Couches de l'Académie (satura Amstelodami edita 1687)
  • Dictionnaire universel contenant généralement tous les mots françois, tant vieux que modernes, et les termes de toutes les sciences et des arts (cum praefecio a Petro Bayle edita 1690)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • F. Gégou, Antoine Furetière, abbé de Chalivoy, ou la chute d'un immortel. Lutetiae: Nizet, 1963.
  • Alanus Rey, Antoine Furetière. Un précurseur des Lumières sous Louis XIV. Lutetiae: Fayard, 2006. ISBN 978-2-213-63025-0.
  • Kurt Leuschner: Antoine Furetière und sein Streit mit der franz. Akademie. Berolini 1915