Cella in Bisontio

E Vicipaedia
Cella ipsa amoena dexterum ad latus in recessu iacet, cum photographema hoc pulcherrimum a tribu Thumersbach fecerint.

Cella in Bisontio[1] (Theodisce: Zell am See) oppidum antiquissimum in pago Ambisontium[2] (Theodisce Pinzgau) in Provincia Salisburgensi est. Caput istius circuli Austriaci est, cuius autem oppidum maximum Salafeldam esse constat. Incolarum decem milia circiter habet urbs, quae usque hodie nodus commeatus publici est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Incolae autem primae iam aetate aënea hic habitabant. Quando anno 788 sive 790 prima mentio vici fuit, Pagus Ambisontium omnis pars Bavariae erat. Cuius regnum tunc in plures ducatus dispersum fuit. Cellae donatores e gente Agilolfingorum cum Tassilone III fuisse fertur. Platea centralis nundinarum usque hodie imaginem mediaevalem plus minusve intactam adumbrat, praesertim Turri advocatorum (Theodisce: Vogtturm) cui inest nunc museum historiae regionalis captans. Turrim istam construi iusserunt nobiles domestici Von Pinzgowe verisimiliter.

Salisburgense regnum[recensere | fontem recensere]

Saeculo XIII archiepiscopi Iuvavenses Cellae studere coeperunt, cum antea Bavariae nobiles maioris momenti fuissent. Anno 1480 Pagus Ambisontium omnino ecclesiasticis Iuvavensibus attributus est. Anno 1449 tribunal maius Cellae institutum est. Praeter viam commercialem in oriente sitam a transitu saltuum Alpinorum ad Radstadt conducentem, Cella quoque commeatus internationalis centrum facta est. Salem in meridiem exportabant, cum vinum, oleum, fructus importarent porro transportatum. Cauponae variae iam saeculo XV negotiatores eorumque equos excipiebant. Oppidum Radstadt insuper bellorum rusticorum damna perpessum erat. Moenibus absentibus Cellenses querelas omnes evitabant. Anno 1682 magus quidam (Zauberer Jackl) capitis damnatus est, anno 1732 familiae quattuor Lutheranae fidei oboedientes expulsae sunt.

Maximi momenti multa saecula metalla fuerunt, quae exercebantur in vicis Bruckberg-Schmitten et Thumersbach (cuprum, pyrites, galenites, sphalerites). Collegium opificum metallicorum fundaverunt Rosenbergenses, qui Castellum Rosenbergense anno 1577 erexerunt. Ibi hodie curia Cellensis sarta et tecta conservatur.

Saeculo XIX[recensere | fontem recensere]

Die 27 Decembri 1800 in caupona ad officium diribitorium vetus congressus habitus est, ubi defensores sclopetarii locales impetum in legiones Napoleonis tyranni instituerunt. Victoria a Francogallis parta pecuniae multae reparationis causa solvendae erant, itaque studium bellorum sequentium pro Tirolensibus et pro imperatore Austriaco gerendorum minimum fuit. Bavarienses annis inter 1810 et 1816 regentes oppido nomen novum Zell am See dederunt. Anno autem 1816 Provincia Salisburgensis, olim status liberi, Austriaca facta est. Administrationes plurimae Salafeldam translatae sunt, donec burgimagister Iosephus Salzmann mirum in modum anno 1854 reditum officiorum adipisceretur. Idem vir quoque declaravit viam ferratam directo Cellam attingere debere. Hamaxostica rei periegeticae valde profuerunt, cui propugnatores efficaces fuerunt inter multos alios Rudolphus Riemann, Iosephus Salzmann demarchus, Ioannes Stoeckl circuli praetor, Nicolaus Gassner architectus. Anno 1877 associatio philotheoriae dedicata semitas migratorias instituit, mappas geographicas edidit, libellos commendativos prelo mandavit. Sectio Alpina ad vias montanas creandas iam anno 1871 condita erat.

Anno 1885 Elisabetha Austro-Hungarica cum filia Maria Valeria Cellam visitavit sicut anno 1893 imperator Franciscus Iosephus I. Istis temporibus multa xenodochia constructa sunt: 1876 - Hotel Krone, 1879 - Hotel Kaiserin Elisabeth, 1878/1894 - Grand Hotel am See, 1898 - Pinzgauer Hof. Anno 1898 ferriviaria linea inter Cellam et cataractas ad Krimml in pagi oriente sitas est aperta. Anno 1900 familia cantatrix Trapp aestatem unam in Thumersbach degebat. Artifices multi Cellam frequentabant velut pictor Germanus Augustus Franciscus Henricus von Naumann, chalcographus Pragensis Antonius Balzer, pictores Germani Gulielmus Fredericus Schlotterbeck atque Ioannes Iacobus Strüdt. Mentionis digni quoque sunto Austriaci Franciscus Barbarini, Franciscus Iosephus Sandmann, Thomas Ender, Fredericus Gauermann, Hubertus Sattler et Edmundus Höd, Anglus Eduardus Theodorus Compton et vernaculus Carolus Flieher. Illi omnes et oppidum et plagas in proximitate penicillo depinxerunt et in totum orbem terrarum miserunt.

Saeculis XX et XXI[recensere | fontem recensere]

Primum bellum mundanum emolumento valde nocuit; iam in intio belli xenodochia nonnulla in valetudinaria militaria redacta sunt. Quando orbitam alteram viae ferratae addiderunt - quod ob bellicas causas necessarium fuit - semitae apud lacum affabre factae destructae sunt. Deversorium honorabilissime Hotel Kaiserin Elisabeth demoliverunt, cum demarchus Iosephus Wisgrill viridaria circumcirca salvaret. Anno 1919 democratia socialis confidentiam maximam in civibus attinxit. Antonius Werber infirmus mox politica sese abstinere coactus est. Anno 1922 Iosephus Ernst, fautor Nazismi burgimagister creatus est.

Anno 1928 Cellae privilegia urbana concessa sunt propterea quod res periegeticae tantopere florebant: interdum totius Austriae quinta funivia in monticulum Schmitten mense Decembri munere fungi coeperat. Cellam valde fovebat et praeses ministrorum Salisburgensis Franciscus Rehrl. Coalitio autem inter lateris politici dexteri asseclas anno 1931 rupta est. Mensibus inter Decembrem 1933 et Iunium 1934 provisorius burgimagister Leo Weißengruber res publicas administrabat; istis annis querelae politicae permultae sequebantur, anno 1933 vel exercitus treugam restaurare debuit. Anno 1936 pacem politicam adduxit Sebastianus Hörl neutrius factionis fautor, quem mense Martio 1938 post annexationem Austriae statim removerunt. Cum Americani liberationem ab iugo Germanico attullissent, democratizatio ubique propulsa est. Annis 1950 philotheoria rursus florebat, in qua tum periegesis aestivalis ante periegesim hiemalim recessit. Nartatio maxime colitur ubique in montibus Cellensibus et in regione vici finitimi Kaprun. Die 12 Iunii 1966 oppidum calamitatem tempestatis horribilis subiit. Burgimagistribus Ernesto Höfer et Aloysio Latini multa incepta feliciter in salutem publicam terminata sunt: Castellum Rosenbergense pro demarchia factum est, aedificia vetera restaurata sunt, zona peditum in urbis centro anno 1973 aperta est, certamina nartatoria maxima in montibus commissa sunt. Etiam moderna funivia ad collem Schmitten erecta est. Ex anno 1996 cuniculi longi commeatum viarium nimium ex oppido in montem reducunt. Demarchus Georgius Maltschnig anno 2007 aulam congressuum maximam, mense Decembri 2010 thermas Tauern SPA World inauguravit.

Nostris diebus viatores et philotheori ex Arabia orti oppidum invadunt ob Cellae situm paradisiacum secundum imaginem Alcorani cum lacu inter montes niveos.[3] Itaque officia periegetica praeconium multum in terris istis agunt.

Urbis vici[recensere | fontem recensere]

Urbs in vicis his consistit (cum incolarum numero):

  1. oppidum anticum (7328)
  2. Bruckberg (476): ibi habitare diligitur; olim cum muscis (Zellermoos)
  3. Erlberg (154): ibi territorium amoenum protectum Lacus Cellensis est
  4. Schmitten (596): hunc multi funales currus in montes abeunt
  5. Schüttdorf: ad meridiem vergens area cum multis habitationibus et quaestuosis industriis
  6. Thumersbach et Prielau (974): area divitum cum balnearibus stationibus; ad septentrionem vergens

Res aspectabiliores[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen in sic dicta Nota Arnonis[nexus deficit]
  2. Cf. inscriptionem in Tropaeo Augusti de illa gente Celtica.
  3. Meret Baumann: Arabisches Paradies in Österreichs Alpen 19.8.2016

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Cellam in Bisontio spectant.