Antonius Alciatore

E Vicipaedia
Antonius Alciatore

Antonius Alciatore (praenomine professo Antoine, sed nativo Angelo), Alaxio in Liguria[1] anno 1822 natus,[2] in Francia coquus tiro laboravisse censetur, aut Nicaeae et iuxta Franciscum Collinet(en),[3] aut Massiliae et Franciscum Collinet secutus,[4] apud Hôtel de Noailles sicut plures.[5] Ibi iam praeceptum, nomine filet de bœuf Robespierre, primum invenisse asseveratur (sunt qui cenatore Talleyrand postulante).[6] Novum Eboracum denuo petivit (anno 1838 sicut plurimi), unde post aliquot annos Novam Aureliam venit (anno 1840 si popina Antonine's centum annos suos anno 1940 recte celebraverit). Haec fere omnia sub specie legendae seu mythi accipi debent.

Novae Aureliae certe deversorium et popinam ad viam S. Ludovici condidit. Anno 1855 Sophiam Freyss Alsatianam in matrimonium duxit. Anno 1868 domum maiorem in eodem vico emit ubi popina Antoine's, quam eo loco instituit, usque hodie floret. In Francia anno 1877[2] mortuum esse censetur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fide Vicipaediae Italianae; sic etiam Freedman (2016)
  2. 2.0 2.1 Find a grave; sunt qui "natus 1813" aiunt, e.g. Shields (2017)
  3. Tooker (2023)
  4. Freedman (2016)
  5. An Hôtel de Noailles Massiliae, an Hôtel le Noailles Nicaeae iam eo aevo floruisset, quis confirmabit?
  6. Freedman (2016)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Souvenir du Restaurant Antoine (1940?)
  • "Chef Alciatore" in Paul Freedman, 10 Restaurants That Changed America (Novi Eboraci: W. W. Norton, 2016) pp. 51-53
  • Roy F. Guste, Antoine's Restaurant Cookbook. Novae Aureliae: Carbury-Guste, 1980
  • "Antoine Alciatore 1813–1874" in David S. Shields, The Culinarians: Lives and Careers from the First Age of American Fine Dining (Chicagi: University of Chicago Press, 2017. ISBN 9780226406923) pp. 137-138

Nexus externi[recensere | fontem recensere]