Antiopa (Amphionis mater)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Antonii Watteau Iuppiter et Antiopa, ca. annum 1715, in museo Lupariensi

Antiopa vel Antiope (Graece Ἀντιόπη) Nyctei filia et uxor Lyci regis Thebarum et Aegyptorum. Hanc Iuppiter in satyrum mutatus compressit, quod cum Lycus comperivisset, ea repudiata, Dircen superinduxit, a qua in carcerem coniecta est. Verum cum partus advenisset, ruptis vinculis, aufugit in Cithaeronem montem, ibique Zethum et Amphionem peperit et exposuit. Illi autem a pastoribus reperti et educati sunt, qui postea adulti, matris iniuriam ulciscentes, Lycum cum uxore Dirce interfecerunt.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Propertius: libro I elegiarum

P literature.svg Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis

Nexus interni


stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!