Anos

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Anos (discretiva)

Symbolum cuneiforme Anon significans.

Anos[1] (Sumerice: An; Accadice: Anu) erat deus Mesopotamicus, antiquissimus inter deos Sumerios, pater deorum ("abû ilâni"), pater caelorum ("ab shamê") et rex caeli ("il shamê"). Anos in summo caelo vivebat. Cum Illino (deo aëris) et Ao (deo aquae) erat pars trium deorum principalium in pantheo Sumerico. In cultu Assyriorum vocatus erat Assur et in cultu Babylonico et Casita, Belus (Marduk). In mythologia Sumeria, Anos erat filius Assori et Cissares.

Cultus principalis Ano dicatus erat in urbe Orchoe, et numerus sacer erat sexaginta.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Eudemi Fragmentum 1: "ἐξ ὧν γενέσθαι τρεῖς, Ἀνὸν καὶ Ἴλλινον καὶ Ἀόν"

Bibliographia[recensere | fontem recensere]