Annus ater 536

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
"Per diem fere quattuor horas lucebat sol, et lux illa nihil nisi umbra debilis erat", Michael Syrus, Chron. 9.26.296. (Pictura ab Ippolito Caffi fere anno 1840 facta.)

Annus ater 536 fuisse videtur tempus, quo prae nebula atra solis lux aegre cerni potuit, arbores minime crescebant, fructus maturescere nequibant. Sunt qui hunc annum discrimen historiae mundi fuisse putent,[1] ex quo initium ceperit medium aevum ac mundus hodiernus. Ex scriptis antiquis satis apparet aliquid sane singulare anno 536 accidisse, sed quid ac quantopere, questio est.

Scripta antiqua[recensere | fontem recensere]

In litteras relata sunt praecipue circum Mediterraneum mare casus et eventa. Michael Syrus (1129-1199), scriptor et patriarcha, qui fideliter haec adferre videtur verba Ioannis Ephesii,[2] qui ipse id eventum expertus est.

Sed, paulo ante, anno 848 [= 536/7] tale erat in sole signum, quale numquam visum est, nec omnino simile quicquam scriptum in mundo accidisse. Quod, nisi in plurima scripta perita et credibilia relatum esset atque ab hominibus fide dignis confirmatum, ne nos quidem memoriae prodidissemus; nam difficile est comprehensu. Ferunt igitur solem obscuratum esse, et quidem per sesquialterum annum, id est duodeviginti menses, defecisse. Per diem fere quattuor horas lucebat, et lux illa nihil nisi umbra debilis erat. Declarabant omnes solem numquam reventurum in statum pristinae lucis: minime maturescere fructus, vinumque acidos resipere racemos.[3]

Paene iisdem verbis alii quidam chronicorum scriptores Syriaci de hac re narrant. Procopius autem, rerum scriptor Byzantius, qui, dum haec accidunt, in Africa et Italia versabatur, obiter dicit solem per unum annum obscuratum esse decimo anno Iustiniani imperatoris [= 536/7].

Et portentum hoc anno forte conflatum est quam atrocissimum. Nam sol sine radiis splendorem ut luna per totum annum emittebat, et quidem similis ferme erat deficienti soli, coruscationem suam nec puram neque ut solebat faciebat.[4]

Tertium testimonium liberum datum est in chronicis Syriacis saeculo VI editis, aliquotiens Zachariae Mytilenaeo adtributis:

Et cum illis Constantinopolin pervenit Agapetus Martio mense anno quarto decimo [= 536]; et Severus ibi erat, atque Anthimus patriarcha erat. Et veniente Agapeto tota urbs perturbatione commovebatur; et quatiebatur terra cum omnibus supra rebus; et per diem obscurabatur sol, per noctem luna, saeviente mari tumultuoso[5] a die 24 Martii eodem anno usque ad diem 24 Iunii insequenti anno quinto decimo [= 537].[6]

Paulo post idem scriptor hiemem eodem anno in Mesopotamia solito gelidiorem fuisse commemorat. Easdem res Marcellinus Comes in chronicis suis breviter attingens dicit fere quindecim milia Saracenorum ob nimiam siccitatem limitem Byzantinorum transgessa esse.[7]

De malis defectu solis eo anno in Italia conflatis a Cassiodoro, viro litterato politicoque, nuntiatur:

Quale est, rogo, stellarum primarium [= solem] conspicere et eius solita lumina non videre? lunam ... intueri orbe sua plenam et naturali splendore vacuatam? cernimus adhuc cuncti quasi venetum solem: miramur media die umbras corpora non habere et vigorem illum fortissimi caloris usque ad extremi teporis inertiam pervenisse, quod non eclipsis momentaneo defectu, sed totius paene anni agi nihilominus constat excursu. Qualis ergo timor est dutius sustinere quod vel in summa solet populos celeritate terrere? habuimus itaque sine procellis hiemem, sine temperie vernum, sine ardoribus aestatem.[8]

Praeterea in epistulis Cassiodorus Theodahadum regem imperasse narrat, ut Liguribus et Venetis fame laborantibus frumenta publica distribuerentur. Necesse est hanc rem ad annum 536 referri, quo Theodahabaldus mortuus est. Etiam in Libro pontificali, historia paparum, confirmatur "per universum mundum" anno 537 tantam famem fuisse, ut apud Ligures "mulieres filios suos comedissent penuriae famis."[9]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Keys 1999.
  2. Arjava 2005: 78.
  3. Michael Syrus, Chron. 9.26.296; ex versione Francogallica Joannis Baptistae Chabot [vol. II 220-221].
  4. Procopius, De bellis 4.14.5: "καὶ τέρας ἐν τῷδε τῷ ἔτει ξυνηνέχθη γενέσθαι δεινότατον. ὁ γὰρ ἥλιος ἀκτίνων χωρὶς τὴν αἴγλην, ὥσπερ ἡ σελήνη, ἐς τοῦτον δὴ τὸν ἐνιαυτὸν ἅπαντα ἠφίει, ἐκλείποντί τε ἐπὶ πλεῖστον ἐῴκει, τὴν ἀμαρυγὴν τὴν αὑτοῦ οὐ καθαρὰν οὐδὲ ᾗπερ εἰώθει ποιούμενος."
  5. Interpretatio ambigua (Hamilton & Brooks 1899: 67; Arjava 2005: 79).
  6. Ex versione Anglica Hamilton & Brooks 1899: 267.
  7. Monumenta Germaniae Historica, Auctores Antiquissimi XI 105.
  8. Cassiodorus, Variae 12.25 [= MonumentaGermaniae historica, vol. XII, p. 381].
  9. Monumenta Germaniae historica, Liber pontificalis LX Silverius 5 [= p. 146].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Arjava, Antti (2005) The mystery cloud of 536 CE in the Mediterranean sources. Dumbarton Oaks Papers 59: 73-94
  • Baillie, Michael (1999) Exodus to Arthur: Catastrophic Encounters with Comets. B. T. Batsford
  • Chabot = Chronique de Michel le Syrien, Patriarche Jacobite d’Antioche, 1166-1199, trad. J[ean]-B[aptiste] Chabot. (Paris 1899-1910)
  • Gibbons, Ann (2018) Why 536 was ‘the worst year to be alive’. Science. Mense Novembri.
  • Hamilton & Brooks = The Syriac Chronicle Known as That of Zachariah of Mitylene, trans. F.J. Hamilton and E. W. Brooks. Methuen & Co., 1899.
  • Keys, David (2000) Catastrophe: An Investigation into the Origins of the Modern World. Ballantine Books.
  • Meier, Mischa (2003) Das andere Zeitalter Justinians: Kontingenzerfahrung und Kontingenzbewältigung im 6. Jahrhundert n. Chr. Vandenhoeck & Ruprecht.

Nexus interni