Anna Waldman

E Vicipaedia
Anna Waldman, 2003.

Anna (Anglice Anne) Waldman (nata Millville Novae Caesareae, 2 Aprilis 1945) est poeta Americana. Quae ex annis 1960 scriptrix, actor, collaborator, professor, editor, academica, agitatorque culturalis et politica fuit activa Outrider communitatis poesis experimentalis sodalis. Cum poetis prostratis coniuncta est.[1]

Gradum A.B. in Collegio Benningtoniano anno 1966 obtinuit. Allen Ginsberg eam eius uxor spiritualem olim appellavit. Anno 1974, cum Trungpa, Ginsberg, et aliis, Waldman Scholam Iacobi Kerouac Poeticarum Incorporalium in Instituto Naropano Boulder in urbe Colorati (nunc Universitas Naropana) condidit, ubi professor poeticae distinctus rectorque Aestivalis Scribendi Propositi ad Naropam manet. Plus quam quadraginta libros poematum edidit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Anne Waldman," poetryfoundation.org.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Annam Waldman spectant.