Anima Sola

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Anima sola, carta sacra quae hanc personam repraesentat.

Anima sola in traditionibus Catholicis est imago quae animam in purgatorio depingit, notio culturalis populo praecipue in America Latina grata, atque in Andalusia, Neapoli, et Panormo reperta. Colitur in Ecclesia Catholica, Santeria, Vodou Haitiano, Voodoo Ludoviciano, Vudu Dominicano, Catholicismo Vulgari.

Anima sola animam in purgatorio dolores patientem repraesentare traditur. Plurima chromolithogrammata in usu pro cartis sacris animam femineam pingunt, flammis in carcere purgatorii circumdatam, vinculaque rumpentem. In loco stat animarum in purgatorio qui auxilii hominum vivorum et divinitatis ad eorum dolores infernales meliores faciendos egent.[1]

In Santería, religione Afro-Caribaea Cubana, anima sola et Esu per syncretismum confunduntur. Esu sunt nuntii divini, veteratores, magistri viarum et ostiorum, per quos preces ad eorum scopos destinatos pervenire possunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lancaster 2005.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]