Andreas Czuma

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Andreas Czuma
Res apud Vicidata repertae:
Andreas Czuma: imago
Andreas Czuma: imago
Nativitas: 7 Decembris 1938; Lublinum
Patria: Polonia

Andreas Bobola Czuma (Polonice: Andrzej Bobola Czuma); natus 7 Decembris 1938, vir civilibus artibus praestans, saepenumero persecutus et retentus, legatus parlamenti Rei Publicae Poloniae. A publicis dirimendis causis tribuendisque favoribus Administer Reipublicae Polonorum.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Andreas Czuma natus est 7 Decembris anno 1938 Lublini. Hic iuris peritus est, qui studia ad finem Universitatis Varsoviensis perduxit.

Homo, qui multa in rebus publicis egit sed anno 1986 reliquit et bene rem Polonicam verbis rationibusque demonstravit. Conditor est ordinationis "Ruch" contra communismum, quae ad patriae libertatem recuperandam pertinebat.

Anno 1970 mensis Iulii vinculis correptus est et septem annos carceris damnatus est.

Parens et patronus consociationis ROPCiO, moderator et editor libelli "Opinia" (Opinio) fuit. Mensis Martii anno 1980 consultor "Solidarność" in regione Śląsko-Dąbrowski (Silesia) etiam conditor et editor "Wiadomości Katowickie" (Communicationes Cathovicienses) fuit.

In publicae custodiae locum (Białołęka, Jaworze, Darłówko) diei 12 Decembris 1981 usque ad diem 23 Decembris 1982 missus est.

Anno 1986 Chicagiam (Foederatam Americam) emigravit, ubi per biennium operarius fuit. Duobus annis post suum programma et auditionem radiophonicam emisit. Programma emissum in agglomeratione Chicagiae per WNVR 1030, deinde WPNA 1490 erat.

Legatus Parlamenti Reipublicae Polonae V et VI temporis honoris gerendi lege constituti a die 12 Decembris 2006 anno electus est.

Casimirus Sabatt Caput Rei Publicae deinde Lech Kaczyński Caput Reipublicae Polonae Andream Czuma insignibus honoris ornaverunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • (2008) Działania Służby Bezpieczeństwa wobec organizacji Ruch, Varsovia: Institutum Memoriae Populi ISBN 978-83-60464-86-1
  • (2006) ROPCiO Varsovia: Institutum Memoriae Populi ISBN 83-60464-10-3
  • (2006) Dokumenty uczestników ROPCiO 1977-1981, Cracovia: Księgarnia Akademicka ISBN 83-7188-902-X

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Pagina officialis (Lingua_Polonica)