Latinitas nondum censa

Andreas Ansip

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Primi ministri Valdis Dombrovskis Letto (ad sinistram partem) et Andreas Ansip Esto anno 2011 picti

Andreas, vulgo Andrus Ansip (Tartu natus die 1 Octobris 1956) est politicus Estonicus et Europaeus.

Andreas Ansip alumnus est universitatis Tartuensis, ubi chemiae studuit, et academiae agronomicae in eadem urbe institutae. Olim factionis communisticae sodalis, se ad factionem reformationis adiunxit et ab anno 1998 ad 2004 magister urbi Tartu meruit, et hoc anno praeses factionis electus est. Die 31 Martii 2005 a praeside Arnoldo Rüütel ad rectionem constituendam convocatus est. Ita primus minister a die 13 Aprilis eiusdem anni usque ad 26 Martii 2014 fuit, quo die officium resignavit ut qui commissarius Europaeus selectus esset. Quod munus die 1 Novembris 2014 suscepit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Andream Ansip spectant.