Iohannes Hahn

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Iohannes Hahn
Res apud Vicidata repertae:
Iohannes Hahn: imago
Nativitas: 2 Decembris 1957; Vindobona
Patria: Austria

Officium

Officium: European Commissioner for Regional Policy, Member of the regional parliament of Vienna, Federal Minister of Justice
Munus: Politicus

Consociatio

Johannes Hahn (Vindobonae natus die 2 Decembris 1957) est politicus Austriacus et Europaeus.

Alumnus est universitatis Vindobonensis ubi gradum doctoris anno 1987 ascendit. Iam anno 1980 sodalis factionis popularis Austriacae, anno 2003 praeses huius factionis in provincia urbana Vindobonensi electus est. Minister foederalis sine ministerio a die 11 Ianuarii 2007, mox minister a scientia a die 1 Martii eiusdem anni meruit, cancellariis Alfredus Gusenbauer et Wernerus Faymann.

A quo officio die 26 Ianuarii 2010 abscedit: die enim 9 Februarii huius anni commissus Europaeus a regionibus factus est, praeside commissionis Iosepho Manuele Barroso. Die 1 Novembris 2014 sub novo praeside Ioanne Claudio Juncker commissus a vicinitate et augmento Unionis factus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Pagina apud commissionem Europaeam
Consilia ministrorum Austriaca Werneri Faymann 2008–2016
Austria coat of arms simple.svg
Claudia Bandion-Ortner (2009–2011) • Nicolaus Berlakovich (2008–2013) • Wolfgangus Brandstetter (2013–) • Doris Bures (2008–2014) • Norbertus Darabos (2008–2013) • Iohannes Petrus Doskozil (2016–) • Wernerus Faymann • Maria Fekter (2008–2013) • Iohannes Hahn (2008–2010) • Gabriela Heinisch-Hosek • Rudolphus Hundstorfer (2013–2016) • Beatrix Karl (2010–2013) • Sophia Karmasin (2013–) • Geraldus Klug (2013–) • Sebastianus Kurz (2013–) • Iohanna Mikl-Leitner (2011–) • Reinholdus Mitterlehner • Sabina Oberhauser (2014–) • Iosephus Ostermayer • Iosephus Pröll (2008–2011) • Andrea Rupprechter (2013–) • Iohannes Georgius Schelling (2014–) • Claudia Schmied (2008–2013) • Michael Spindelegger (2011–2014) • Aloisius Stöger • Carolus Henricus Töchterle (2011–2013)
Capsae cognatae: Consilium Kern 2016–