Anas sale condita modo Nanchinensi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gastronomia Huaiyang[en]: Anas sale condita (yanshui ya) sicut Nanchini in urbe paratur

Anas sale condita modo Nanchinensi,[1] Sinice 南京鹽水鴨 Nánjīng yánshuĭ yā, est ferculum typicum urbis Nanchini in provincia Chiamsua Sinarum.

Anas sive anatis membra cum sale et zanthoxylo fricantur ut his aromatibus macerentur. Ius ex aniso stellato, laurae foliis, cortice cassiae, amomo, caryophyllo coquitur cum aqua cepullisque et gingibere necnon sale. Anas in hoc iure bullatur, maceratur, iterum coquitur. Modico iure infuso infertur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Fuchsia Dunlop, Land of Fish and Rice (Londinii: Bloomsbury, 2016) pp. 66-68

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]