Latinitas bona

Anaphiotica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Anaphiotica sub Acropoli iacent
Domus Anaphioticorum

Anaphiotica (-orum, n. pl.; Neograece Αναφιώτικα) sunt vicus parvus Athenarum, media in urbe situs in gremio Placae, Acropoli imminente. Vicus hoc nomen habet, quia ibi domos sibi aedificaverunt, qui ab insula Anaphe Athenas tempore regis Ottonis migraverant, scilicet inter annos 1847 et 1863. Domus Anaphioticorum domiciliis insularibus maris Aegaei similes sunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]