Amymone

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae

Amymone, Danai regis filia, una ex 50 sororibus, quae dum se in silvis jaculando exerceret, Satyrum percussit imprudens, qui , impetu in eam facto, vim ei voluit inferre. Quapropter implorato Neptuni auxilio, ab eo passa est, quod a Satyro formidaverat. Itaque praegnans facta Nauplium peperit. Hanc in smaragdo Alexander sculpi voluit [1] Amymone est etiam fons et fluvius Peloponnesi per Argiam regionem fluens in Lernam paludem, ab Amymone Danai ilia nomen habens[2]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Strabo VIII ; Plinius maior gemmam huius generis Ismeniam divem emisse narrat (H.N. XXXVIII)
  2. Ovidius Metamorphoseon lib. II, v.339: "Queritur Beotia Dircen, / Argos Amymonen, Ephyre Pyrenidas undas""

P literature.svg Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis