Amina Mohamed

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Amina Mohamed
Res apud Vicidata repertae:
Amina Mohamed: imago
Nativitas: 5 Octobris 1961; Kakamega
Patria: Kenia

Officium

Officium: Minister for Foreign Affairs
Munus: Causidicus, Legatus

Consociatio

Factio: no value
Religio: Religio Islamica

Memoria

Laurae: Order of the Star of Italian Solidarity, Order of the Rising Sun

Amina Chawahir Mohamed Jibril (Kakamega in oppido nata die 5 Octobris 1961) est iuris consulta et politica Keniae.

E populo Somali orta, in oppido nativo educata, alumna universitatum Kioviensis et Oxoniensis, consiliaria rerum iuridicarum meruit ab anno 1985 iuxta ministeria Keniana regiminis provincialis et rerum externarum, deinde ab anno 1990 consiliaria et legata tam Genavae quam Novi Eboraci apud legationes Kenianas Nationibus Unitis aliisque ordinibus internationalibus. Ab anno 2008, in patriam redita, secretaria principalis fuit apud ministerium iustitiae. Die 20 Maii 2013 secretaria consilii (i.e. ministra) a rebus externis facta est, praeside Uhuru Kenyatta; quo officio quinque annos impleto, die 14 Ianuarii 2018 ministerium eruditionis suscepit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Amina Mohamed spectant.
Ministri rerum externarum Keniani
Coat of arms of Kenya (Official).svg
Jomo Kenyatta 1963 • Iosephus Murumbi 1964 • Mbiyu Koinange 1966 • Iacobus Nyamweya 1967 • Argwings Kodhek[fr] 1968 • Mbiyu Koinange 1969 • Njoroge Mungai 1969 • Munyua Waiyaki 1974 • Robertus Ouko 1979 • Elias Mwangale 1983 • Zacharias Onyonka 1987 • Robertus Ouko 1988 • Wilson Ndolo Ayah 1990 • Kalonzo Musyoka 1993 • Bonaya Godana 1998 • Christophorus Obure 2001 • Marsden Madoka 2001 • Kalonzo Musyoka 2003 • Chirau Ali Mwakwere 2004 • Raphael Tuju 2005 • Moses Wetangula 2008 • Samuel Ongeri 2012 • Amina Mohamed 2013 • Monica Juma 2018
Capsae cognatae: Praesides Keniae