Altaria Ecclesiae Sancti Dominici Faesularum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Altaria Ecclesiae Sancti Dominici Faesularum a Ioanne Faesulano annis 1419-1421 picta sunt. Pictura media etiamnunc Faesulis in Ecclesia S. Dominici videtur, sed a Laurentio di Credi anno 1501 refecta. Predella ab Ioanne Faesulano eodem tempore in tribus tabulis picta hodie in Pinacotheca Nationali Britannica servatur cum duabus aliis tabulis ad pilastra predellae olim ut videtur adfixis. Opus confectum est iussu fratrum Ordinis Dominicanorum Faesulanorum (cuius Ordinis Ioannes ipse particeps fuit).

Pictura altarium media, ab Ioanne Faesulano facta, a Laurentio di Credi anno 1501 refecta. Virgo et infans inthronizati cum angelis octo et sanctis Thoma Aquinate, Barnaba, Dominico, Petro Martyre
Predella altarium

Tabula principali depinguntur virgo et infans inthronizati cum sanctis Thoma Aquinate, Barnaba, Dominico et Petro Martyre Veronensi. Ioannes Faesulanus picturam confecit post annum 1419 sed pro certo ante 1423, quo anno pictor Bicci di Lorenzo novam imaginem Virginis et Infantis, ex hac inspiratam, Emporii Tusciae pingere incepit ad sacellum Simonis da Spicchio in ecclesia collegiata Sancti Andreae. Imago Bicci iam cum illo Triptycho Sancti Iuvenalis quem Masaccio anno 1422 confecerat comparata est et cum aliis nonnullis similibus.[1] Origo artistica omnium in hac Ioannis Faesulani pictura reperienda Anneke De Vries prima suasit.[2]

In refectione huius picturae, anno 1501 suscepta, forma tabulae necnon recessus imaginis omnino mutati sunt, sicut post reparationes anno 1972 factas e novo videri licet.[3]

Beati septendecim Ordinis Dominicanorum cum tertiariis duobus
Beati duodeviginti Ordinis Dominicanorum

Tres imagines quae olim media predella visae sunt aulam caelestem depingunt, Christo inter patriarchis et sanctis glorificato. In pilastris predellae picti sunt, ad sinistram partem, beati et beatae duodeviginti ex Ordine Dominicanorum, et ad dextram partem beati et beatae septemdecim eiusdem Ordinis cum tertiariis duobus. Nomina beatorum a manu posteriori (sed antiqua) inscribuntur.

Videntur (si nomina recte interpretantur), a sinistra parte, cui supra et a medio inspicere coepit, Iordanus de Saxonia (magister Oridinis secundus), Reginaldus Aurelianensis, Ambrosius Senensis, Nicolaus Pisanus (?), Iacobus quidam, Henricus Teuto; Iacobus Venetus (?), Henricus Coloniensis, Sinuus quidam, Boninsignis, Vincentius Ferrer, Henricus Suso (?), Iordanus Pisanus (?); Margarita Hungariae, Agnes de Monte Politiano, Sibyllina de Biscossis, incerta, incertus.

Videntur a dextra parte, cui supra et a medio inspicere coepit, Albertus Magnus, Benedictus XI papa (i.q. Nicolaus Boccasini, magister Ordinis nonus), Bertrandus quidam, Latinus Malabranca cardinalis, Gualterus Argentoratensis, Petrus Gonzalez, Humbertus de Romans (magister Ordinis quintus), Raimundus de Pennaforte (magister Ordinis tertius) aut Raimundus Capuanus, (magister Ordinis tertius et vigesimus), Iacobus quidam, Bonaspeme quidam, Ioannes Salernitanus, Venturinus Bergomensis, Marcolinus de Foro Livii, Catharina Senensis, Margarita de Civitate Castelli, Ioanna de Florentia, incerta, Iacobus et Dominicus di Barnaba degli Agli (?).[4]


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. James H. Stubblebine et al., "Early Masaccio: a hypothetical, lost Madonna and a disattribution" in Art Bulletin vol. 62 (Mar. 1980) pp. 217-225
  2. De Vries (2005) pp. 59-63, figg. 32-37
  3. Baldini et dal Poggetto (1972) p. 25; De Vries (2005) pp. 59-60
  4. Gordon (2003); De Vries (2005) p. 70

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Diane Cole Ahl, Fra Angelico (Londinii: Phaidon, 2008. ISBN 978-0-7148-5858-6) esp. p. 226
  • Umberto Baldini, "Contributi all'Angelico: il trittico de San Domenico di Fiesole e qualche altra aggiunta" in Scritti di storia dell'arte in onore di Ugo Procacci vol. 1 (Mediolani, 1977) pp. 236-246
  • Umberto Baldini, Paolo dal Poggetto, edd., Firenze restaura: il laboratorio nel suo quarantennio. Florentiae, 1972
  • Guido Cornini, Beato Angelico. Florentiae: Giunti, 2000. ISBN 88-09-01602-5
  • Anneke De Vries, "A Velvet Revolution: Fra Angelico's High Altarpiece for San Domenico in Fiesole" in Laurence Kanter, Pia Palladino, Fra Angelico (Novi Eboraci: Metropolitan Museum of Art, 2005. ISBN 1-58839-174-4) pp. 58-72
  • Dillian Gordon, National Gallery Catalogues. The Fifteenth Century: Italian paintings vol. 1 (Londinii, 2003) pp. 2-31
  • John Pope-Hennessy, Beato Angelico. Florentiae: Scala, 1981

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Altaria Ecclesiae Sancti Dominici Faesularum spectant.
  • Fra Angelico in catalogo Pinacothecae Nationalis Britannicae