Latinitas bona

Reginaldus Aurelianensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Reginaldus Aurelianensis (urbis Aureliani Franciae incola; natus anno fere 1180; mortuus 1220) fuit professor iuris canonici apud Parisienses. Ille et Manasses de Siligniaco, episcopus Aurelianensis, anno 1218 peregrinatores ad Hierosolyma iter susceperunt; Reginaldus aegrotans in urbe Roma iacebat ibique a Dominico Oxomensi visitatus in Ordine Praedicatorum receptus est. Die 24 Iunii eiusdem anni a Genua ad Terram Sanctam mare traiicit. Ab Hierosolymis regressus Bononiae et mox Lutetiae praedicavit. Multos, inter quos Iordanum de Saxonia, in Ordinem intrare suasit. Mense Februario anni 1220 mortuus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Blessed Reginald of Orleans" in V. F. O'Daniel, The First Disciples of St Dominic (Somerset Ohii: Rosary Press, 1928) Textus
  • Emmanuel-Ceslas Bayonne, Vie du B. Réginald de Saint-Gilles: professeur de droit canon à l'Université de Paris, doyen de Saint-Aignan d'Orléans, un des premiers disciples de saint Dominique (1175 ?-1220). Lutetiae: Poussielgue, 1872 Textus apud gallica


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.