Jump to content

Alta Franciae

E Vicipaedia
Wikidata Alta Franciae
Res apud Vicidata repertae:
Alta Franciae: insigne
Alta Franciae: insigne
Alta Franciae: vexillum
Alta Franciae: vexillum
regio
Civitas: Francia
Locus: 49°55′0″N 2°42′0″E
Nomen officiale: Région Nord-Pas-de-Calais-Picardie, Région Hauts-de-France, Hauts-de-France, Nord-Pas-de-Calais-Picardie
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Francia hexagonalis
Territoria finitima: Normannia, Insula Franciae, Magnus Oriens, Regio Valloniae, Regio Flandrica

Forma

Area: 31 813 chiliometrum quadratum
Caput: Insula
Subdivisiones: Septentrio, Fretum Calisii, Samara, Esia, Axona

Gestio

Praefectus: Xavier Bertrand
Consilium: Regional Council of the Hauts-de-France

Vita

Incolae: 5 992 194

Tabula aut despectus

Alta Franciae: situs
Alta Franciae: situs

Alta Franciae, vulgo Hauts-de-France sunt regio administrativa sive provincia Franciae die 1 Ianuarii 2016 creata, regionibus anterioribus Septentrione Fretoque et Picardia lege nova(fr) contributis. Nomen regionis novae non ab altitudine terrae ducitur (quae est exigua), sed a positione in tabulis Franciae (septentrionibus in alta versis).

In Altis Franciae sexagies centena milies hominum vivunt[1]. Caput regionis est urbs Insula.

Alta Franciae cum provinciis antiquioribus (colore distinctis) praefecturisque hodiernis      Picardia      Insula Franciae      Artesia      Flandria      Hannonia      Cameriacensis      Campania      Aliae

Regioni sunt praefecturae quinque:

Mense Decembri 2015 Marina Le Pen, sodalis Aciei Nationalis, candidata ad praesidium in comitiis primariis huius provinciae futurae, prima accessit, sed comitiis alteris secunda, victore Xaverio Bertrand.

  1. ↑ Pagina interretialis instituti nationalis statisticae et studiorum oeconomicorum (INSEE) 6 006 156 incolae die 1 Ianuarii 2014 (visum die 8 Februarii 2017).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]