Aloisius Aragonius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Aloisius Aragonius
Res apud Vicidata repertae:
Aloisius Aragonius: imago
Nativitas: 6 Octobris 1474; Neapolis
Obitus: 21 Ianuarii 1518; Roma
Patria: Regnum Neapolitanum

Officium

Officium: Cardinalis, bishop of Cadiz
Munus: presbyter catholicus

Consociatio

Familia

Genitores: Enrico d'Aragona;

Aloisius (natus Neapoli die 6 Octobris 1474; Romae die 21 Ianuarii 1518 mortuus), cardinalis Aragonius,[1] fuit filius Henrici de Aragonia et Polyxenae de Centellis. De hac re nepos fuit regis Neapolitani Ferdinandi I fraterque Ioannae de Aragonia ducissae Amalphitanae. Marchio fuit Hieracii, patris successor, ab anno 1479 usque ad 1494, quo anno, matrimonio et marchionatu resignatis, vitam ecclesiasticam suscepit. Cardinalis eodem anno in pectore, inter primos papae Alexandri VI, creatus est. Patronus fuit eruditorum, inter quos Petri Martyris ab Angleria qui de explorationibus sub titulo De orbe novo scripsit.

Soror, ab anno fere 1498 vidua, clam Antonio Beccadelli de Bononia nupsit, cui duos vel tres filios peperit. Hoc matrimonio iratus, frater Ludovicus in carcerem mitti Ioannam ibique necari curavit; maritum Antonium, qui refugium apud Mediolanenses petiverat, anno 1513 interfici iussit. Historiam (partim in mythistoriam conversam) sic recapitulavit Matthaeus Bandello in Novellis suis:

Questi giorni una figliuola d'Enrico di Ragona e sorella del cardinal Aragonese, morto il marito che era duca di Malfi, prese per marito il signor Antonio Bologna, nobile, vertuoso ed onestamente ricco, che era stato col re Federico di Ragona per maggiordomo. E perché parve che digradasse, le gridarono la crociata a dosso, e mai non cessarono fin che insieme col marito ed alcuni figliuoli l'ebbero crudelissimamente uccisa, cosa nel vero degna di grandissima pietà. Onde, non essendo ancora l'anno che il signor Antonio fu miseramente qui in Milano ammazzato.[2]

E versione huius historiae Anglica Ioannes Webster, tragoedus Anglicus, The Duchess of Malfi anno fere 1613 docuit. "Cardinalis", frater sine praenomine ducissae Amalphitanae, in ludo Websteriano sicut in fabula Bandelli mortem iussit sororis cum marito et filiis huius.

Romae sepultus est in basilica Sanctae Mariae supra Minervam.[3] Iussu cardinalis Franciotti Ursini sepulcro (anno 1533 erecto) hoc epitaphium inscribitur:

Aloisio Car[dinalis] Aragonio Regg Neapolitan[orum] Ferdinandi nepoti Alfonsiq[ue] prioris pronepoti, qui vix[it] annos xliiii, m[enses] iiii, d[ies] xv: Franciottus Car[dinalis] Ursinus ex test f c a[nno] mdxxxiii
Ergo cun[c]ta licent Lachesis tibi nec datur ulli
Evitare tuas improba posse manus.
Regibus ille atavis Aloisius aeditus, ille
Cui roseus sacro vertice fulsit apex,
Ille, uni virtus omnis cui contigit, unus
Qui contra haec potuit vivere saecla iacet,
Heu quot nos mortale genus sperabimus annos
Si vita est ipsis tantula numinibus.[4][5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De nomine Latino vide epitaphium infra citatum
  2. Matthaeus Bandello, Novelle lib. 1 no. 26: "Il signor Antonio Bologna sposa la duchessa di Malfi e tutti dui sono ammazzati"
  3. Moroni (1840) p. 270
  4. Imago apud requiem-projekt.de
  5. Giovanni Fiore da Cropani, Della Calabria illustrata (Soveria Mannelli: Rubettino, 2001) vol. 3 (p. 42 apud Google Books)

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Documenta
  • Ludwig Pastor, ed., Die Reise des Kardinals Luigi d'Aragona durch Deutschland, die Niederlande, Frankreich und Oberitalien 1517-1518 beschrieben von Antonio de Beatis. Friburgum Brisgoviae, 1905 Textus apud archive.org
Biographica et historica
  • Enzo d'Agostino, De Locri a Gerace. Història d'una diòcesi a la Calàbria bizantina dels 1480. Soveria Marinelli: Rubbettino, 2005
  • Simona Giurato,La Sicilia di Ferdinando il Cattolico. Tradizioni politiche e conflitto fra Quattrocento e Cinquecento (1468-1523) (Soveria Mannelli: Rubettino, 2003) (p. 227 apud Google Books)
  • Domenico Morellini, Giovanna d'Aragona duchessa d'Amalfi: spigolature storiche e letterarie: a proposito d'una novella di Matteo Bandello. Caesenae: Vignuzzi, 1906 Textus apud archive.org
  • L. Volpicella, "Viaggio del Cardinal d'Aragona" in Archivo storico per le provinzie napolitane vol. 1 (1876) pp. 106-117
Aliae encyclopaediae
  • Gaspare De Caro, "Aragona, Luigi d'" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 1961)
  • "Aragona (d'), Luigi" in Gaetano Moroni, Dizionario di erudizione storico-ecclesiastica vol. 2 (Venetiis: Tipografia Emiliana, 1840) (pp. 269-270 apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]