Ioanna de Aragonia (ducissa Amalphitana)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ioanna de Aragonia (ducissa Amalphitana)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1477; Neapolis
Obitus: 1510; Amalphia

Officium

Munus: politicus

Familia

Genitores: Enrico d'Aragona;
Coniunx: Alfonso Piccolomini, Antonio Beccadelli di Bologna
Titulus ludi scaenici The Duchess of Malfi Ioannis Webster, anno fere 1613 docti, anno 1623 divulgati

Ioanna de Aragonia nata anno 1477/1478, incarcerata atque ut videtur necata 1510/1511, fuit filia Henrici de Aragonia et Polyxenae de Centellis;[1][2] fuit de hac re neptis regis Neapolitani Ferdinandi I. Anno 1497 Alphonso Piccolomini duci Amalphitano nupsit, qui mox mortuus est. Vidua civitatem Amalphitanam regere coepit, atque clam Antonio Beccadelli de Bononia nupsit, cui duos vel tres filios peperit. Hoc matrimonio iratus, frater Aloisius Aragonius, cardinalis, in carcerem mitti iussit Ioannam et mox interfici; maritum Antonium, qui refugium apud Mediolanenses petiverat anno 1513 interfici iussit. Historiam (partim in mythistoriam conversam) sic recapitulavit Matthaeus Bandello in Novellis suis:

Questi giorni una figliuola d'Enrico di Ragona e sorella del cardinal Aragonese, morto il marito che era duca di Malfi, prese per marito il signor Antonio Bologna, nobile, vertuoso ed onestamente ricco, che era stato col re Federico di Ragona per maggiordomo. E perché parve che digradasse, le gridarono la crociata a dosso, e mai non cessarono fin che insieme col marito ed alcuni figliuoli l'ebbero crudelissimamente uccisa, cosa nel vero degna di grandissima pietà. Onde, non essendo ancora l'anno che il signor Antonio fu miseramente qui in Milano ammazzato.

Opera ex historia Ioannae de Aragonia tracta[recensere | fontem recensere]

Bertoldus Brecht et W. H. Auden novam recensionem ludi Websteriani paraverunt Novi Eboraci annis fere 1943/1946.[3] Mythistoria Agathae Christie, titulo Sleeping Murder, anno 1976 post auctoris mortem edita, partim de ludo Websteriano dependit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Giurato (2003) p. 130
  2. "1478 ... 1511": Luckyj (2011) p. ix
  3. Roberta Barker, "The Duchess High and Low" in Luckyj (2011) pp. 42-65 (vide pp. 53-54)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]