Almanac Singers

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Woody Guthrie, sodalis Almanac Singers, die 8 Martii 1943 canit.

Almanac Singers fuerunt grex musicus Americanus qui musicae vulgari ab 1940 ad 1943 favebat, Novi Eboraci in urbe a Millard Lampell, Lee Hays, Petro Seeger, et Woody Guthrie fundatus. Ut nomen significabat, eorum proprietas erat carmina eorum temporis, plerumque carmina quae philosophiae contra bellum, contra rassismum, et pro collegiis opificis serviebant. Pars revera erant Frontis Popularis, societatis liberalium et sinistristarum, inter quem Factio Communistica Civitatum Foederatarum erat (cuius sententiola, Earl Browder duce, fuit "Communismus est Americanismus saeculi vicensimi"[1]), qui dissensiones inter se praeterire statuerunt ut fascismum una pugnarent, patientiae phyleticae et religiosae faverent, et iura operariorum sustinerent. Almanac Singers credebant carmina hos fines conficere adiuvare posse.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "Communism is twentieth century Americanism."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cohen, Ronald D. 2002. Rainbow Quest: The Folk Music Revival and American Society, 1940–1970. Amherst: University of Massachusetts Press. ISBN 1558493468, ISBN 1558493484 (charta).
  • Denning, Michael. 2007. The Cultural Front: The Laboring American Culture in the Twentieth Century. Londinii: Verso. ISBN 1859841708.
  • Denisoff, R. Serge. 1970. "Take It Easy, but Take It": The Almanac Singers. Journal of American Folklore 83(327):21–32.
  • Hawes, Bess Lomax. 2008. Sing It Pretty. Urbanae et Sicagi: University of Illinois Press.
  • Lieberman, Ronnie. 1995. "My Song is My Weapon" : People's Songs, American Communism, and the Politics of Culture, 1930-50. Urbanae et Sicagi: University of Illinois Press.
  • Reuss, Richard A., et Joanne C. Reuss. 2000. American Folk Music & Left Wing Politics 1927–1957. Lanham Terrae Mariae et Londinii: Scarecrow Press. ISBN 081083684X.
  • Willens, Doris. 1988. Lonesome Traveler: The Life of Lee Hays. Novi Eboraci: Norton. ISBN 0393025640.