Alfredus Mond

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alfred Mond

Alfredus Mond, vulgo Alfred Moritz Mond, Sir Alfred Mond, denuo Lord Melchett (natus in oppido Farnworth Lancastriensis comitatus die 23 Octobris 1868, patre e stirpe Iudaico et e Germania orto; Londinii mortuus die 27 Decembris 1930), alumnus Collegii Iohannis Cantabrigiensis (malo successu) moxque Universitatis Edinburgensis, iuris consultus, fuit rerum politicarum peritus, legatus apud Parlamentum Regni Uniti pro circulis praesertim Cambricis, et annis 1921-1922 in gubernio Regni Britanniarum minister. Magister officinarum anno 1926 societatem Imperial Chemical Industries condidit. Mond fuit sodalis Regalis Societatis Londiniensis cui anno 1928 cooptatus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!