Alfredus Cauchie

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Canonicus Alfredus Cauchie, natione Belga, natus in pago Haulchin die 26 Octobris 1860 vitaque functus Romae die 10 Februarii 1922, erat historicus. Fuit professor in Universitate Catholica Lovaniensi.

Eius vitae cursus[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1874 ad annum 1880, studia secundaria perfecit in Parvo Seminario dicto Beatae Mariae Virginis Bonae Spei vulgo de "Bonne-Espérance" in quo perrexit postea per duos annos cursus philosophicos sequi ut posset sese praeparare ad studia in Magno Seminario perficienda.

Anno 1885 sacerdotio auctus est.

Anno postero episcopus Tornacensis eum in Universitatem Catholicam Lovaniensem misit ad studia historica perficienda.

Anno 1888 magno cum fructu diploma licentiati in scientiis moralibus et historicis adeptus est.

Missus postea Romam ut navaret operam in Scrinio Vaticano, thesi doctorali defensa, titulo doctoris in scientiis moralibus et historicis in Universitate Catholica Lovaniensi ornatus est.

Statim postea inter professores Lovanienses numeratur.

Praecipue notus est ubique terrarum ut conditor commentariorum quibus titulus "Revue d'Histoire Ecclésiastique" qui praecipue de historia ecclesistica tractant.

Dirigit quoque ab anno 1918 ad annum 1922 Institutum Historicum Belgicum Romae situm quod Domnus Ursmerus Berlière, monachus Benedictinus abbatiae Maretsolanae condiderat anno 1902.

Scripta praecipua[recensere | fontem recensere]

  • Alfred Cauchie, La Querelle des investitures dans les diocèses de Liège et de Cambrai, vol. 1 : "Les réformes grégoriennes et les agitations réactionnaires (1075-1092)", Peeters, coll. « Université de Louvain. Recueil de travaux publiés par les membres de la conférence d'histoire / 2 », Lovanii, 1890, XCII - 124 p.
  • Alfred Cauchie, La Querelle des investitures dans les diocèses de Liège et de Cambrai, vol. 2 : "Le Schisme (1092-1107)", Peeters, coll. « Université de Louvain. Recueil de travaux publiés par les membres de la conférence d'histoire / 4 », Lovanii, 1891, 218 p.
  • Alfred Cauchie, Mission aux archives vaticanes : Rapport à M. le ministre de l'intérieur et de l'instruction publique, Hayez, coll. « Université de Louvain. Recueil de travaux publiés par les membres des conférences d'histoire et de philologie / 1 », Bruxellis, 1892, 181 p.