Alexandria ad Issum
(Redirectum de Alexandretta)
Jump to navigation
Jump to search
Vide etiam paginam discretivam: Alexandria (discretiva)
Alexandria ad Issum (Turcice İskenderun) est urbs et plaga provinciae Hatay ad oram Mediterranei maris in Turcia sita. Condita est post proelium ad Issum gestum, sed anno incerto, aut ab Alexandro ipso aut a successore quodam.
Nomina[recensere | fontem recensere]
Urbs ad honorem Alexandri ab initio "Alexandria" nominata est et plenius (quia iuxta urbem antiquissimam Issum aedificata est) "Alexandria ad Issum". Quod nomen, imperiis aevo mediaevali commutatis, Arabice al-ʼIskandarūn (الإسكندرون) et mox Turcice İskenderun conversum est. Inde aliis linguis recentioribus reperiuntur nomina interdum Alexandretta, interdum Scanderoon.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- "Alexandria ad Issum" apud Pleiades (situs a Rogero Bagnall et Ricardo Talbert editus) (Anglice)
- "Alexandria near Issus" apud livius.org
- "Ancient Coinage of Cilicia, Alexandria ad Issum" apud Wildwinds