Alexandra Chung

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Alexandra Chung (Anglice Sandra (Sandy) Chung) est linguista et professor in parte linguisticae in Universitate Californiensis Sanctae Crucis et prior praeses Societatis Linguisticae Americae. Gradus A.B. et Ph.D. in Universitate Harvardiana meruit, ubi sua thesis comparativam linguarum Polynesiarum syntaxin tractavit. In Universitate Californiae Sanctae Crucis, munera praesidis partis linguisticae (1994–1999), praesidis partis philosophiae (2002–2004), et adiutoris vice principis consilii exsecutivi (2004–2011) sustinuit. Studia syntaxis et semanticae fecit. Praeses Societatis Linguisticae Americae a Ianuario 2011 ad Ianuarium 2012 fuit.

Opera (libri)[recensere | fontem recensere]

  • 1978. Case Marking and Grammatical Relations in Polynesian. Austin Texiae: University of Texas Press.
  • 1998. The Design of Agreement: Evidence from Chamorro. Sicagi et Londinii: The University of Chicago Press.
  • 2003. Cum William A. Ladusaw. Restriction and Saturation. Linguistic Inquiry Monograph 42. Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press.
  • 2006. Cum Joaquin Flores Borja et Manuel Flores Borja. Chamorro: Tinige. Saipan: Estreyas Marianas Publications.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]