Roman numeral 10000 CC DD.svg

Aldebaran

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Aldebaran sive Alpha Tauri (α Tau) est stella constellationis Tauri splendidissima; est etiam inter stellas totius caeli splendidissimas tredecima.

Motio propria[recensere | fontem recensere]

Edmundus Halley motionem propriam stellarum quae fixae dicebantur primus anno 1718 invenit, observationibus sui ipsius cum adnotationibus libri Almagest Claudii Ptolemaei collatis et cum occultatione lunari stellae Aldebaran anno 509 Athenis curiose observata. Stellas splendidiores Aldebaran, Arcturum, Sirium multo a locis priscis distantes rettulit. Re vera Aldebaran non minus quam 7 arcsecundis a loco antiquo remota est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Aldebaran spectant.
Wikidata-logo.svg Data astronomica: "* alf Tau" apud SIMBAD. "00382" apud ARICNS


Saturnus Haec stipula ad astronomiam spectat. Amplifica, si potes!