Alburnus Maior

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Alburnus Maior
Prospectus
Situs
Situs
Nomina Latina alia

Roșia Montană, Goldbach, Verespatak

Res politicae
circulus Alba
Primarius Eugenius Furdui
Res geographicae
Area
 - tota
 - terrestris
 - aquosa

41,61 km²
km²
— km²
Numerus incolarum 20 Octobris 2011
 - Spissitudo
2.656
64 incolae/km²
Coordinata 46° 18′ ″ Sept., 23° 7′ ″ Ort.
Circulus temporalis
- Aestate ()
TEO (TUC+2)
TEOÆ (TUC+3)
Situs interretialis: http://www.primariarosiamontana.ro/

Alburnus Maior (Dacoromanice Roșia Montană, Germanice Goldbach, Hungarice Verespatak) commune Dacoromanica in Alba circulo est. Ad commune etiam vici Bălmoșești, Blidești, Bunta, Cărpiniș, Coasta Henții, Corna, Curături, Dăroaia, Gârda-Bărbulești, Gura Roșiei, Iacobești, Ignățești, Șoal, Țarina atque Vârtop pertinent.

Historia[recensere | fontem recensere]

Cuniculus Romanus auri

Iam temporibus antiquis hic in cuniculis aurum repertum est. Qua de causa saeculo secundo ineunte Romani Daciam expugnaverunt. Et hodie ruinae cuniculorum Romanorum exstant. Etiam tabulae inscriptionibus Latinis exstant[1]. Anno 270 Romani Daciam reliquerunt et Alburnus Maior derelictum est. Anno 1592 Roșia Montană primo in actis descriptum est. Ab hoc tempore iterum aurum hic partum est. Et multi coloni e Germania venientes hic laborabant et vivebant. Ad usque annum 1918 Alburnus Maior ad Imperium Austro-Hungaricum pertinuit, nunc pars Romaniae est.

Iurgium de auro et circumiectu[recensere | fontem recensere]

Aurum in Alburno Maiore repertum
Homines, qui anno 2013 Bucarestae contra cuniculos propositos sententiam dixerunt.

Ab anno 1995 societas Canadiensis Gabriel Resources temptat, ne aurum regionis veneno Natrio Cyanido parere possit. Sed multi incolae et alii cives Romaniae contra haec consilia demonstrabant. Iudicia Dacoromanica cunicula Canadienses circumiectus servandi causa interdixerunt. Societas autem anno 2015 apud Argentariam mundanam compensationem damni poposcit[2]. Et ruinae Romanae periculo affectae sunt, itaque iam anno 2002 multi Archaeologi contra consilia Canadiensium protestabant[3]. Die 5 Februarii 2016 consilium ministrorum Romaniae Alburnum Maiorem candidatum UNESCO Mundi Hereditatis nominavit[4].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alburnum Maiorem spectant (Roșia Montană, Alba, Roşia Montană).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. [e.g. CIL III, 0954,17: [Po]ntiano [et] Rufino co(n)s(ulibus) VII Idus Februarias Valerius Firmus / s[cripsi rogatus ab] Verzone Beusantis quod(?) di[3]s nu[3] / [3] Beusantis iure [3] agro gra[3] quod [3] / [3] suos feren[3]retio Dasius Verzonis [3] in [3]os C/[3]R[3]I[3] id [3]R[3] / ex viro gra[3]ide[3] |(denarios?) viginti [3] q[3]/gro gra[3] Beusantis [3]F[3] / fere[3 Al]burno maiori
  2. romania-insider.com die 21 Iulii 2015
  3. archaeologie-online.de anno 2002
  4. rosiamontana.org die 5 Februarii 2016