Ainur

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ainu (Quenya, pl. Ainur) est in legendario Tolkien spiritualis creatura, ab Eru Ilúvatar creata.

Historia[recensere | fontem recensere]

In primis, Ilúvatar Ainur creavit. Postea, eorum participatione mediante, mundum materialem () per cantu Ainulindalë creavit.

Ainur intraverunt in . Illi Ainur in Valar (sg. Vala) et Maiar' (sg. Maia) dividuntur. Valar superiores sunt quam Maiar. Valar sunt quattuordecim, antea quindecim, et Maiar sunt multitudines. Valar femineae etiam nominantur Valier (sg. Valië) et "Reginae Valarum".

Nonnulli inter Ainur formam acciperunt hominum vel mulierum ad ostendendos se ad homines et alfos quando necessarium fuit in historia Terrae Mediae.

Valar et Maiar multi sunt incolae Amanis.

Valar[recensere | fontem recensere]

Domini Valarum:

  • Manwë, dominus aëris et dominus Valarum. Manwë coniunx Vardae est.
  • Ulmo, dominus aquae et marium.
  • Aulë, dominus terrae. Aulë creator Nanorum est. Nani eum nominant Mahal (Khuzdul "creator"). Aulë coniunx Yavannae est.
  • Oromë, dominus silvarum, venator, eques.
  • Mandos, antea Námo. Mandos et Lórien sunt fratres, nominantur Fëanturi (Quenya "domini spirituum").
  • Lórien, antea Irmo. Dominus somniorum. Mandos et Lórien sunt fratres, nominantur Fëanturi (Quenya "domini spirituum/animarum").
  • Tulkas, etiam Astaldo.
Varda Elentári

Reginae Valarum (etiam nominantur Valier, sg. Valië):

  • Varda, domina astrorum. Etiam Varda Elentári (Quenya "astrum-regina") aut Elbereth Gilthoniel (Sindarin "astrum-regina"). Varda coniunx Manwë est.
  • Yavanna, etiam Kementári. Domina animalium (Kelvar) et plantarum (Olvar). Creatrix Entum. Yavanna coniunx Aulë est.
  • Nienna
  • Estë
  • Vairë
  • Vána
  • Nessa

alius:

  • Morgoth (antea Melkor), vala malum factum propter ipsius superbiam.

Maiar noti[recensere | fontem recensere]

  • Sauron, discipulus Morgothis, antea discipulus Aulëis.
  • Melian, qua ab origine ancilla Vanae Estëisque erat, deinde mulier Elwëis et mater Luthienis
  • Ilmarë, ancilla Vardae
  • Eonwë, vexillifer Manwëis et optimus bellator
  • Ossë, Ulmonis subiectus ac dominus marium procellarumque. Coniunx Uinenis est.
  • Uinen, Ulmonis subiecta ac domina aquaticae vitae. Coniunx Ossëis est.
Et Balroges (Sindarin Balrog; Quenya Valarauko pl. Valaraukar), terroris demones, Maiar erant, quos Melkor ad malum inspiravit.

Istari[recensere | fontem recensere]

Istari (Quenya, 'sapientes', sg. Istar) sunt comitatus Maiarum parent in corporibus veterum virorum humanorum. Quinque Istari Terram Mediam in Aetate Tertia missi sunt. Incolae Terrae Mediae eos nominant magos, et quisque habet nomina multi dabant gentium et populorum Terrae Mediae.

  • Gandalf (Quenya Olórin; Sindarin Mithrandir; lingua Nanorum Tharkûn).
  • Saruman (Quenya Curumo; Sindarin Curunír).
  • Radagast (Quenya Aiwendil "amicus avium").
  • Alatar et Pallando (vel Morinehtar "Occisor de Tenebrae" et Rómestámo "Auxiliator ab Aurora"), etiam nominantur magi caerulei (Anglice "Blue Wizards").

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ainur spectant.