Aino

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pars Aino-taru picturae tripertitae Akseli Gallen-Kallela pictoris

Aino est persona ficta in Kalevala, carmine epico proprio Finniae. Est virgo puchra, soror Joukahainis, vatis Lapponici, quae in cantionibus III, IV, V Kalevalae apparet. Joukahainen a Väinämöine in certamine cantorum victus Ainonem illi nupturam pollicetur; cui autem virgini vates ille aetate provectus magnopere displicet. Itaque Aino curis anxia in mari submersa mortem sibi consciscit.

Nomen Aino derivatum putatur ab adiectivo Finnico ainoa ('solus'),[1] quoniam in carminibus popularibus de aino sisko ('sola sorore') et aino tyttönen ('sola puellula') cantatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Kustaa Vilkuna. 1976. Etunimet. Otava.