Adroccare

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Adrochatio vivens!

Adroccare[1] sive hospitari[2] est motus in scaccorum ludo proprius Regis cum una ex duabus Turribus eodem colore. Cum adroccat in latus Regis, Rex movet ad sedem Equitis sive g1 et Turris movet ad sedem Sagittiferi sive f1 (vide figuram dextra). Cum autem adroccat in latus Dominae, Rex movet ad sedem Sagittiferi sive c1 et Turris movet ad sedem Dominae sive d1.

Iste motus in Europa creatus est saeculo decimo quarto vel decimo quinto. Ergo scacci Asiatici adroccare non sinunt.

Necessaria[recensere | fontem recensere]

Adroccare licet dummodo hae condiciones explentur:[3]

  1. Rex e ludi principio immotus esto;
  2. Turris cum qua lusor adroccare vult e ludi principio immotus esto;
  3. Nulli calculi inter regem et turrem sunto;
  4. Rex etiam in periculo ne esto;
  5. Sedes, qua rex adroccans movetur, in periculo ne sunto;
  6. Id est, ullo motu, adroccantem regem in periculum ne mittito;
  7. Rex et Turris in eodem ordine stanto ;[4]

Saepe lusores errant credentes necessaria ad adroccandum esse severiora. Ut sit clarius:

  1. Regem nec prius neque adroccandi tempore in periculo esse licet.
  2. Turrem, qua lusor utitur, in periculo esse licet.
  3. Turrem, in adroccando ad Dominae latus, per quadra quae in periculo sunt moveri licet.


In certaminibus[recensere | fontem recensere]

Ut adroccet lusor, primum tollat regem, et moveat in sedem secundam e loco suo. Aliqui duabus manibus regem et turrem simul tollant, at hoc regulas contradicit. Regulae dicunt omnes motus perficiendos manu una. In certaminibus, si lusor primum tollat Turrem, Turris movenda est.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Angelo Perugini, Dizionario Italiano - Latino, Città del Vaticano, 1976
  2. H.J.R. Murray, A History of Chess, Oxford, Clarendon Press, 1913, p. 471
  3. FIDE enchiridion scaccorum Regula 3.8.ii. Etiam vide 4.7.b.
  4. Nisi haec regula additur, quae ad regulas FIDE anno 1972o addita est, lusor peditem in columna e in turrem promoveat, et adrochationem recte per columnam agat (servatis quidem condicionibus aliis). Hunc adrochationis modum Maximilianus Pam invenit eoque Timotheus Krabbé in aenigmate scaccorum usus est, antequam regula adrochationem directam negans scripta est. de:Pam-Krabbé-Rochade
  5. FIDE enchiridion scaccorum Regula 4.4.

Nexus interni