Disputatio:Adroccare

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Pauca dē ēmendātiōnibus hodiē per mē factīs scrībam:

  1. longās post antīquōrum scrīptōrum scrūtātiōnēs subiūnctiō "priusquam" ad rēs brevi īnstantīs mihi spectāre vidētur: quod hōc loco, ubi dē statibus, quī ante rēgulārum mūtātiōnem quīque posteā fuerit, agātur, nōn esse aptum puto. Quā dē causā "antequam" in illīus posuī loco, quae vōx ipsum illud optimē mihi significāre vidētur.
  2. "rēx movet" ...quem? "to move" haud semper idem est ac "movēre" Cum aliqua rēs sē ipsa movet, breviter Latīnē dīcitur '"rēs movētur" (nec perperam "rēs movet" ...quem seu quid movet?).
  3. "cautus esse" in "in perīculō esse" mūtāvī, quod clārius esse vidēbātur(num calculus aliquī cavēre valet? - praetereā "cautī" vōx etiam "quī t ū t u s sīve s ē c ū r u s est " significāre potest! Minimē huic loco apta est).
  4. Fōrmīs in "-(n)to" dēsinientibus ūtī māluī, quia hae rēgulae quasi "lēgēs" lūdī esse arbitror(Etenim fōrmae illae in lēgibus Rōmānīs adhibēbantur).

Nunc valēte, Vicipaediam augentēs :-)

--188.193.132.198 16:43, 9 Martii 2013 (UTC)MatthiāsLonginquus[reply]