Ad gerenda regis negotia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Balduinus puer (rex Balduinus IV futurus) cum contubernalibus ludit; tutor Willelmus Tyrensis morbum prognosticat. Estoire de Eracles: Bibliotheca Britannica MS Yates Thompson 12 (saec. XIII)

"Ad gerenda regis negotia" incipit epistula annis fere 1178/1179 a Balduino IV rege Hierosolymitano ad Ludovicum VII Franciae missa. Rex leprosus iam magis magisque aegrotans per litteras postulavit nobilem aliquem Francicum qui ad Terram Sanctam properaret, sororem Sibyllam in matrimonium duceret regnumque gereret. Textus sic legitur:

Ad gerenda regis negotia parum sufficiunt a membrorum suorum potentia destituti. Si purgari possum a morbo Naaman—in Iordane lavaret septies—sed in nostris temporibus nullum invenio qui purgari me debeat Eliseum. Non est satis idonea manus tam debilis ut regnum teneat et incumbit cottidie civitati sanctae timor Arabiae pervicacis cui nostra parit audaciam aegritudo. Sin generale subsidium exspectat haec sancta civitas et precatur ut regni Franciae convocatis baronibus et unum saltem de pluribus eligatis qui tam sancti regni sufficiat ad tutelam. Sumus enim parati recipere cum desiderio quem nobis miseritis et trademus regnum idoneo successori.

Historia Elisei, qui Naaman leprosum in Iordane septies lavare iussit itaque ad sanitatem revocavit, in Bibliis reperitur (Liber II Regum cap. 5).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Alexander Cartellieri, ed., Ein Donaueschinger Briefsteller: Lateinische Stilübungen des XII Jahrhunderts aus der orleanischen Schule (Pons Aeni, 1898) pp. 32-33 (Textus Latinus)
  • Bernard Hamilton, The Leper King and his Heirs: Baldwin IV and the Crusader Kingdom of Jerusalem (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2000. ISBN 9780521641876) (Paginae selectae apud Google Books) p. 140 (Versio Anglica)


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.