Jump to content

Ad Philippi epistulam

E Vicipaedia

Ad Philippi epistulam[1] (Graece Πρὸς τὴν Ἐπιστολὴν τὴν Φιλίππου) est oratio deliberativa (suasoria) in corpore Demosthenico tradita tamquam anno 340 a.C.n. coram populo in ecclesia habita esset. Quae oratio epîstulae Philippi bellum nuntianti respondere vult; re vera dubitari non potest quin spuria sitː nam e diversarum orationum Demosthenicarum locis in unum congregatis constat. Praeterea stilus a rhetore quodam magna cura politus non Demosthenicus est. Unde verisimilia videntur quae Didymus scribebat[2], hanc orationem ad verbum e septimo libro Anaximenis Philippicorum huc translatam esse. Tunc enim historici fictas orationes historiis inserere solebant quibus personarum mores et consilia depingebant. Certe ab occasione tam dramatica valde discrepat oratio ita levis et placida.

  1. Numerus 11 in corpore Demosthenico
  2. Paul Foucart, "Étude sur Didymos d'après un papyrus de Berlin", in Mémoires de l'Institut de France, 1909ː 27-218. Didymus <Chalcenterus>: Didymos on Demosthenes. Introduction, translation and commentary by Phillip Harding, Oxonii : Clarendon Press, 2006 Nonnullae paginae apud Guglum librorum

Editiones et commentarii

[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]