Actaeus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Toreuma in interiori Telephi Arae Pergameae parte Aiacem Actaeum et Helorum necantem pingit.

Actaeus (Graece Ἀκταῖος) secundum Pausanian fuit primus Atticae rex.[1]

Familia[recensere | fontem recensere]

Actaeus fuit pater Agrauli et socer Cecropis, primi Athenarum urbis rex.

Mythologia[recensere | fontem recensere]

Actaeus dicitur Acte (Graece Ἀκτή) in urbe dominatus esse. Locus huius civitatis incertus est, sed, quia vocabulum acte 'oram' vel 'promunturium' significat, hoc fortasse greges indigenas attingit qui quasdam promunturii Attici regiones litorales habitabant, fortasse lingua nexuque ethnico coniunctos. Quod indicia archaeologica confirmat, quae divulgatam constitutionem colonicam aevo Neolithico attestantur. Quaedam traditio dicit Actaeum Atticae regioni eius nomen dedisse antequam Cecrops id ad Cecropia mutaverit; aliae autem affirmant Atthem, filiam Cranai, secundi Athenarum regis, ex Attica ipsa appellari. Actaeo erat filia, Agraulus, quae Cecropi nupserit, primum Athenarum regem.[2]

Quidam locus in Bibliotheca Apollodori nobis ait Cecropem vicissim fuisse primum Atticae regem, trisque filias fuisse suae.[3]

Alius Actaeus qui in mythologia Graeca commemoratur est pater Telamonis avusque Aiacis Salaminii.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pausanias, Descriptio Graeciae, 1.2.5.
  2. Schmitz 1867: 1:16.
  3. Pseudo-Apollodorus, Bibliotheca, 3.14.1.
  4. Pseudo-Apollodorus, Bibliotheca, 3.12.6.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]