Disputatio:Abdera (Thracia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Stupiditas incolarum[fontem recensere]

Quemnam, Iohanne, fontem habes talis assertionis? Duo quidem Abderitas, de quibus audivi, Protagoram Democritumque, nemo - ut mihi videtur - stultos appellare ausit. Alios tamen Abderitas nescio. --Fabullus 14:20, 17 Augusti 2007 (UTC)

Vide http://fleche.org/lutece/dico/dicola.html GiovaneScuola2006 15:39, 17 Augusti 2007 (UTC)

Declinatio[fontem recensere]

Declinatio nominis "Abdera" etiam difficilior est quam nominis "Cyrene". Has tantum formas non ambiguas inveni:

  1. Abdera (nom.sg.f.) - Ovid. Ibis 467
  2. Abdera (acc.pl.n.) - Liv. AUC 45.29.6.4, Mela Chor. 2.95.1, Gell. Noct. Att. 5.3.3.2
  3. Abderam (acc.sg.f.) - Plin. Nat. Hist. 6.217.5 & 25.94.13
  4. Abderae? (dat.sg.f.) - Granius Licinianus Annales 35.70.1 (forma reconstructa (!) ab editore N. Criniti, 1981)

--Fabullus 15:23, 17 Augusti 2007 (UTC)
Apud Graecos tamen est nomen neutri generis pluralis numeri secundae declinationis. Hanc ob rem mihi quidem placeat Abdera hac declinatione flecti: Abdera, -orum, -is, -a, -is. --Fabullus 07:47, 21 Augusti 2007 (UTC)