A Bachio ad Goethium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
In pristino demarchio Ilmenaviae semita finitur
Spectantur semita et eius signum typicum in coloribus candido et caeruleo coruscans

A Bachio ad Goethium (Theodisce: Von Bach zu Goethe) nuncupatur semita migratoria qualitatis superioris Thuringiensis inter Arnstadium et Ilmenaviam conducens.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Chiliometris XXIV distantes Circuli Ilm urbes maximae semita migratoria commoda iunguntur. Ilmenaviae Ioannes Volfgangus Goethius multum agebat, Arnstadii Ioannes Sebastianus Bachius iuvenis. Ad utrumque illustrem virum honorandum semita culturalis instituta est.

Migratores plagarum varietas allicit, quas silvae veteres quercuum et aliarum specierum circumdant. Semitae partes consistunt in graphicis montibus Reinsberge et Veronikaberg necnon in territoriis protegendis pluribus. Visiones pulchrae dantur in vallem fluminis Wilde Gera, in cristas Silvae Thuringiensis, in vallem Wipfra et in vertices Ilmenaviae ad Kickelhahn. Statio paenultima est Puteus Goetheanus in sepulcreto vetere Ilmenaviae situs.

Partes selectae[recensere | fontem recensere]

  • Monticulus Haselkoppe: altitudinis 586 metrorum; ad latus habes speculam in vicos Reinsfeld et Schmerfeld
  • Castellum Reinsburg: muri et fortificationes restantes testimonium perhibent de burgo olim ingenti unde viae commerciales in proximitate obervabantur; in manibus equitum mediaevalium ferocium fuit usque annum 1289
  • Monticulus Halskappe: hic locus totius semitae altissimus invenitur in altitudine 605 metrorum
  • Monticulus Veronikaberg: supra vicum Martinroda in Monte Veronicae taxus, genus coniferum, crebra spissaque crescitur.
  • Arbor Dicke Eiche: usque annum 1865 quercus quaedam gigans in situ stetit antiquissima, quam se vidisse Ioannes Gottfriedus Herder et Goethius confirmaverunt

Nexus externi[recensere | fontem recensere]