10,000 BC

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

10,000 BC est pellicula Rolandi Emmerich moderatoris anno 2008 edita, quae de aevo praehistorico narrat. Nomen suum ab anno "10,000 BC" sive 10 000 a.C.n. ducitur, etenim narratio eo fere tempore eveniat. Nonnullae linguae imaginariae, quas varii greges pelliculae loquntur, fictae sunt. Pellicula comtemptui fuit aestimatoribus plurimis dicentibus in ea multa menda archaeologica ac anarchronismi infuisse.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Cave: Argumentum detegetur

D'Leh, venator iuvenis, amatorem reperit Evolet, iuvenem pulchram, quae vi abducta est a grege quodam ferreo. D'leh venatori est primum turma bellatorum colligenda, qui deinde puellam ex abductoribus servaturi sint. Servatores longum iter facientes civitatem reperiunt civilizationis cuiudam similis Aegypti antiquae, quae a truculento rege Omnipotens nominato, divinum existimato, regnatur. Evolet scilicet penes est custodes civilitatis. Permulti servi ab Omnipotente sunt subiecti, qui ei pyramidem aedificent. D'Leh servos gregatim ad seditionem excitat, et tandem Omnipotentem hastá iactá interficiens eum non immortalem esse testatur. Evolet ex dominatione Omnipotentis evasa in pugna mori videtur, cui nullo intervallo interiecto scilicet subvenit D'Leh, qui autem nihil efficere quit. Atqui vetus vates gregis horum animo suo efflato se sacrificat Evolet servans.

Histriones principales[recensere | fontem recensere]