Ḥasan al-Kharrāṭ

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hasan al-Kharrat

ʾAbū Muḥammad Ḥasan al-Kharrāṭ (Arabice حسن الخراط; natus anno 1861,[1] mortuus die 25 Decembris 1925) fuit unus ex primis ducibus magnae rebellionis Syriacae adversus Mandatum Francicum factae. Praecipue Damasci et in Ghouta terris suburbanis operatus est. In certamine interfectus, heros a Syriis habetur.[2]

Al-Kharrat, qabaday (dux puerorum) regionis Damascenae al-Shaghur, cum Nasib al-Bakri, nationalista maximae regionis familiae, coniunctus est. Ab al-Bakri mense Augusto 1925 in rebellionem vocatus, turmam pugnatorum al-Shaghur aliarumque regionum congregavit. Impetum contra Damascum duxit. Breviter domum Mauritii Sarrail, legatum (altum commissarium) Francicum, cepit, sed inter bombas Francicas recessit.

Anno 1925 exeunte, invidia aucta est inter al-Kharrat et alios rebellionis duces, praecipue Sa'id al-'As et Ramadan al-Shallash, cum inter se de pagorum diripiendorum vel pecuniae ex paganis extorquendis accusarent. Al-Kharrat operari in Ghouta perseveravit, ubi tandem in insidiis Francicis interfectus est. Rebellio anno 1927 dissipata est, sed al-Kharrat, pro libertate Syrica mortem occumbens, famam durabilem cepit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Annus natalis secundum Sami Moubayed et Hanna Batatu (Moubayed 2006, p. 381; Batatu 1999, p. 368); Michael Provence autem dicit al-Kharrat anno 1925 annos 50 agere, ergo anno 1875 natum esse (Provence 2005, p. 100).
  2. Provence 2005, p. 119.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]