Ǧamāhīrīyya
Tabula quae Pragae legationem "Magnae Ǧamāhīrīyyae Socialisticae Vulgi Libycae Arabicae" significat.
Ǧamāhīrīyya (Arabice: جماهيرية 'respublica vulgi'), neologismus a Muammar al-Gaddafi excogitatus, egregium administrationis genus, quasi "respublica quam vulgus regit," describit. Sola civitas sui iuris cui hic terminus adhibetur est Libya, respublica cui Gaddafi fuit dux (Arabice qāʼid).
Recessus[recensere | fontem recensere]
Administratio Libyca dicebat Libyam esse democratiam rectam, sine factionibus, gubernatam a suis hominibus per popularia locorum concilia et communia. Hac formula, solum in Libya habita, terminus ğamāhīrīyya ficta est ut sola Libya indicetur. Multi nihilominus putabant civitatem dictaturam militarem, a Gaddafi ipso recta.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- De Libya in World Factbook, www.cia.gov
- Significatio vocabuli Ǧamāhīrīyya in Youtube, www.youtube.com
![]() |
Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |
![]() |
Haec stipula ad politiam spectat. Amplifica, si potes! |