Jump to content

Oeringa

E Vicipaedia
(Redirectum de Öhringen)
Oeringa: mercati forum

Oeringa[1] sive Vicus Aurelianus[2] sive Vicus Aurelii[3] (Theodisce: Öhringen) est urbs et commune Badense-Virtembergense 25,582 incolarum (anno 2023).

Antiquitas: Vicus Aurelianus

[recensere | fontem recensere]

Vestigia habitationis Romanae iam primo saeculo AD exstant, in tempore primum Domitiani.[3] Castrum autem conditum inter annos 159-160 est, in tempore Marci Aurelii, cuius nomen vici sumitur, ut Limes Germanicus superior roboretur.[4] Vicus Aurelii dictus est plerumque Helvetiorum et Caledoniorum incolatum esse, legione autem VIII Augusta deinde XXII Primigenia praesidente, cohorte I Helvetiorum item auxiliari.[3] Severo Alexandro regnante, inter annos 222-231 Cohors I Septimia Belgarum item Vico Aurelii invenirentur.[5]

Inscriptiones Romanae post annos 244-249 desinunt, vestigia numismatica etiam circiter annum 270 vicum desolatum esse indicarent, quo tempore Alamanni hanc partem Germaniae Superioris invaserunt. 290 AD iam appelata provincia haec est non "Decumata" (viz. Agri Decumates), sed Alemannorum.

Postea hic usque ad medium aevum vestigia inventa iam non sunt, praeter VII saeculo sepulcrum.

Medium Aevum: Oringowe

[recensere | fontem recensere]

1037 AD congregatio canonicorum (ie. monasterium) erat ab episcopo Gebehardo Ratisbonae fundata, iuxta quae olim appelatur "villa Oringowe".[6] Opinio cuiusdam scholaris hanc villa circiter annum 900 conditum esse iterum,[3] alicuius autem nominis partem "Gau", francis verbum "pagus", fundationem inter Merovingos (ie. a saeculo V medio ad saeculo VIII medio) significare.[7]

1253 AD domus de Hohenlohe potestatem confirmavit, secundum sententiam dictam "Öhringer Weistum",[8] scriptamque Theodisce, quam potestatem usque annum 1806 teneret.

Modernitas: Öhringen

[recensere | fontem recensere]

Inter bellum rusticum Germanicum AD 1525, myrias plebium Oeringam occupavit, deinde strages facta est in Weinsberg.[9]

Pax Augustana AD 1555 domum Hohenlohe reformationem imponere duxit, proximo ergo anno monasterium factum est laicum, principibus protestantibus.[10]

Inter belli XXX annorum annos, saepe rapta famesque factae erant. Populi inter hos annos numerus fere medio declinavit.[11]

1806 AD, Sacro Romano Imperio dissoluto at copiis Napoleonis irruptis, terrae cunctae de Hohenlohe sunt in novum Regnum Virtembergiae sumptae. Illo anno 3,200 incolae in Oeringa erant. Kalendis Martiis 1812 AD, Fredericus rex Virtembergiae, ut expeditionem Russicam adiuveret, exercitum regni iuxta Oeringam contraxerat. 18,500 milites, 3,400 equi, et 34 tormenta adfuerunt.[9]

Regnum Virtembergiae usque ad 1918 AD, cum imperium Germanicum dissolveretur, sistebat.[9]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z)
  2. Vide www.leo-bw.de, ubi dicitur "(...) Eine 232 entstandene Statue der Minerva trägt auf dem Sockel eine Inschrift, aus der hervorgeht, dass diese Statue den »vicanis Aurelianensibus« gewidmet ist, den Bewohnern eines nach Kaiser Mark Aurel (161–180) benannten »vicus Aurelianus« (...)".
  3. 1 2 3 4 Bühler, Gustavus Fredericus (1877) „Tabelle zu Otto Keller’s Vicus Aurelii oder Öhringen zur Römerzeit, Bonn 1871“, Zeitschrift des Historischen Vereins für das Württembergische Franken, 10(2), pp. 98–100. https://journals.wlb-stuttgart.de/index.php/zhvwf/article/view/5694
  4. Johannes Schönberger: Das Römerkastell Öhringen-West (Bürgkastell). In: Bericht der Römisch-Germanischen Kommission 53, 1972/1973, pp. 233–296
  5. Theodulf Baatz: Der römische Limes. Archäologische Ausflüge zwischen Rhein und Donau. Mann, Berlin 1993, ISBN 3-7861-1701-2, p. 236.
  6. Wirtembergisches Urkundenbuch, vol. I, ed. a Königlichen Staatsarchiv in Stuttgart (Stuttgart: Köhler, 1849), pp. 263–264. https://www.digitale-sammlungen.de/de/details/bsb10003446
  7. Gerhardus Taddey: Stiftungsbrief und Öhringer Weistum. In: Öhringen. Stadt und Stift. Thorbecke, Sigmaringen 1988, ISBN 3-7995-7631-2.
  8. Wirtembergisches Urkundenbuch, vol. V, ed. a Königlichen Staatsarchiv in Stuttgart (Stuttgart: Köhler, 1889), pp. 9-11. https://www.digitale-sammlungen.de/de/details/bsb11486296
  9. 1 2 3 Gerhardus Taddey: Hohenlohe – ein geschichtlicher Übersicht. In: Otto Bauschert: Hohenlohe. Kohlhammer, Stuttgart 1993, p. 21ff.
  10. Gerhardus Taddey: Öhringen im Bauernkrieg. In: Öhringen. Stadt und Stift. Thorbecke, Sigmaringen 1988, ISBN 3-7995-7631-2.
  11. Henricus Laidig: Öhringen im Dreißigjährigen Krieg. In: Öhringen. Stadt und Stift. Thorbecke, Sigmaringen 1988, ISBN 3-7995-7631-2.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Oeringam spectant.
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!