'Alī Ākbar Ṣālaḥī

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg 'Alī Ākbar Ṣālaḥī
Res apud Vicidata repertae:
'Alī Ākbar Ṣālaḥī: imago
'Alī Ākbar Ṣālaḥī: subscriptio
Nativitas: 24 Martii 1949; Karbala
Patria: Irania

Officium

Officium: Vice President of Iran
Munus: Politicus, professor, Legatus
Patronus: Sharif University of Technology

ʿAlī Ākbar Ṣālaḥī, litteris Arabicis علي أكبر صالحي (apud Karbala Iraci die 24 Martii 1949 natus) est physicus et politicus Iraniae.

Alumnus est universitatis Americanae Berytensis et instituti technologiae Massachusettensis. Professor apud universitatem technologicam Sharif Teheranensem fuit atque bis cancellarius illius universitatis, ab anno 1982 usque in 1985 et ab 1989 usque in 1993. A die 13 Martii 1997 usque ad 22 Augusti 2005 legatus est pro Irania apud Procurationem energiae atomicae internationalem Vindobonae in urbe. Ab anno 2007 Riadi iuxta ordinem cooperationis Islamicae operam dedit, titulo praesidis vicarii, sed ab anno 2009 dux fuit ordinis energiae atomicae Iraniensis. Minister a rebus externis Iraniae, praeside Mahmudo Aḥmadīnežād, a die 13 Decembris 2010 ad 15 Augusti 2013 meruit. Die insequenti praeses vicarius factus est, praeside Ḥasan Rūḥānī, duxque eodem tempore ordinis energiae atomicae Iranensis sicut iam annis 2009 et 2010 fuerat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]