Pulvis

E Vicipaedia
Pulvis domesticus.

Pulvis (-eris, m.) in particulis minimis sub magnitudine harenae consistit. Si crystallum sive harenam conteris, pulverem habes. Dimetiens particulae pulveratae minus quam 500 µm plerumque est.

De etymologia[recensere | fontem recensere]

Pulvis eiusdem radicis esse videtur ac pulmentum et pulpa, sed singula non liquent. Si cum polline et palea coniungitur, aliis verbis ex linguis Indoeuropaeis (ut Sanscrita palāvaḥ; Lettonica pelus 'paleae') assumptis fortasse in radicem PIE *pel- pervenimus, quae progeniem et verborum et significationum copiosam numerat. Itaque accidit, ut etymologia ab Isidoro animo concepta[1] non omnino a fide abhorreat.

Quid de pulvere in Bibliis Sacris dictum sit[recensere | fontem recensere]

  • Genesis 3.19: "In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris."
  • Psalmus 1.4: "[Impii erunt] tamquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae."

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Isidorus Hispalensis, Orig., 16.1.1: "Pulvis dictus quod vi venti pellatur."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad pulverem spectant.
Vicicitatio habet citationes quae ad pulverem spectant.