Latinitas bona

Veronica Lario

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Veronica Lario

Veronica Lario (nomine primordiali Miriam Raffaella Bartolini; nata Bononiae 19 Iulii 1956) est actrix et olim ostentatrix Italica. Ab anno circiter 1979 Silvii Berlusconi amasia fuit, quocum more uxorio ab anno 1985 vivebat et cui anno 1990 nupsit. Silvius ex ea tres liberos genuit, scilicet Barbaram (1984), Eleonoram (1986) et Ludovicum (1988). Mense Maio anni 2009 Veronica se voluisse divortium facere nuntiavit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]